| Videsne igitur, quantum breviter admonitus de | 2.14.13 |
| doloris terrore deieceris? | |
| Video plane, sed plus desidero. | 15.1 |
| Experiar equidem; sed magna res est, animoque | |
| mihi opus est non repugnante. | |
| Habebis id quidem. ut enim heri feci, sic nunc rati- | |
| onem, quo ea me cumque ducet, sequar. | 5 |
| Primum igitur de inbecillitate multorum et de variis | |
| disciplinis philosophorum loquar. quorum princeps et | |
| auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus non | |
| dubitavit summum malum dolorem dicere. deinde ad | |
| hanc enervatam muliebremque sententiam satis do- | 10 |
| cilem se Epicurus praebuit. hunc post Rhodius Hie- | |
| ronymus dolore vacare summum bonum dixit: tantum | |
| in dolore duxit mali. ceteri praeter Zenonem, Aristo- | |
| nem, Pyrrhonem idem fere quod modo tu: malum | |
| illud quidem, sed alia peiora. ergo id quod natura | 16.1 |
| ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne | |
| scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque | |
| dedecore sententia depellerere, in eo magistra vitae | |
| philosophia tot saecula permanet. quod huic offi- | 5 |
| cium, quae laus, quod decus erit tanti, quod adipisci | |
| cum dolore corporis velit, qui dolorem summum ma- | |
| lum sibi esse persuaserit? quam porro quis ignomi- | |
| niam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat | |
| dolorem, si id summum malum esse decreverit? quis | 10 |
| autem non miser non modo tunc, cum premetur sum- | |
| mis doloribus, si in his est summum malum, sed | |
| etiam cum sciet id sibi posse evenire? et quis est, cui | |
| non possit? ita fit, ut omnino nemo esse possit bea- | |
| tus. Metrodorus quidem perfecte eum beatum putat, | 17.1 |
| cui corpus bene constitutum sit et exploratum ita sem- | |
| per fore. quis autem est iste, cui id exploratum possit | |
| esse? Epicurus vero ea dicit, ut mihi quidem risus | |
| captare videatur. adfirmat enim quodam loco, si ura- | 5 |
| tur sapiens, si crucietur—expectas fortasse, dum | |
| dicat: 'patietur, perferet, non succumbet'; magna me- | |
| hercule laus et eo ipso, per quem iuravi, Hercule, di- | |
| gna; sed Epicuro, homini aspero et duro, non est hoc | |
| satis: in Phalaridis tauro si erit, dicet: 'quam suave | 10 |
| est, quam hoc non curo!' suave etiam? an parum est, | |
| si non amarum? at id quidem illi ipsi, qui dolorem | |
| malum esse negant, non solent dicere, cuiquam suave | |
| esse cruciari: asperum, difficile, odiosum, contra na- | |
| turam dicunt, nec tamen malum. hic, qui solum hoc | 15 |
| malum dicit et malorum omnium extremum, sapien- | |
| tem censet id suave dicturum. ego a te non postulo, | 18.1 |
| ut dolorem eisdem verbis adficias quibus voluptatem | |
| Epicurus, homo, ut scis, voluptarius. ille dixerit sane | |
| idem in Phalaridis tauro, quod, si esset in lectulo; | |
| ego tantam vim non tribuo sapientiae contra dolo- | 5 |
| rem. si fortis est in perferendo, officio satis est; ut | |
| laetetur etiam, non postulo. tristis enim res est sine | |
| dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum | |
| tolerandumque difficilis. |