| Totum igitur in eo est, ut tibi imperes. ostendi au- | 2.53.10 |
| tem, quod esset imperandi genus; atque haec cogitatio, | |
| quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine | |
| animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, | |
| sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem | |
| facit. ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timi- | 54.1 |
| dus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat | |
| quantum possit, ob eamque causam pereat non num- | |
| quam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil | |
| tale evenerit, sic qui doloris speciem ferre non pos- | 5 |
| sunt, abiciunt se atque ita adflicti et exanimati iacent; | |
| qui autem restiterunt, discedunt saepissime superio- | |
| res. sunt enim quaedam animi similitudines cum cor- | |
| pore. ut onera contentis corporibus facilius feruntur, | |
| remissis opprimunt, simillime animus intentione sua | 10 |
| depellit pressum omnem ponderum, remissione autem | 55.1 |
| sic urgetur, ut se nequeat extollere. et si verum quae- | |
| rimus, in omnibus officiis persequendis animi est ad- | |
| hibenda contentio; ea est sola officii tamquam custo- | |
| dia. sed hoc idem in dolore maxume est providendum, | 5 |
| ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne | |
| quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque | |
| refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor. In- | |
| gemescere non numquam viro concessum est, idque | |
| raro, eiulatus ne mulieri quidem; et hic nimirum est | 10 |
| 'lessus', quem duodecim tabulae in funeribus adhiberi | |
| vetuerunt. nec vero umquam ne ingemescit quidem | 56.1 |
| vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad fir- | |
| mitatem, ut in stadio cursores exclamant quam ma- | |
| xime possunt. faciunt idem, cum exercentur, athletae; | |
| pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iac- | 5 |
| tandis caestibus ingemescunt, non quod doleant ani- | |
| move succumbant, sed quia profundenda voce omne | |
| corpus intenditur venitque plaga vehementior. quid? | |
| qui volunt exclamare maius, num satis habent latera | |
| fauces linguam intendere, e quibus elici vocem et | 10 |
| fundi videmus? toto corpore atque omnibus ungulis, | |
| ut dicitur, contentioni vocis adserviunt. genu meher- | 57.1 |
| cule M. Antonium vidi, cum contente pro se ipse lege | |
| Varia diceret, terram tangere. ut enim ballistae la- | |
| pidum et reliqua tormenta telorum eo graviores emis- | |
| siones habent, quo sunt contenta atque adducta ve- | 5 |
| hementius, sic vox, sic cursus, sic plaga hoc gravior, | |
| quo est missa contentius. cuius contentionis cum tanta | |
| vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum ani- | |
| mum valebit, utemur; sin erit ille gemitus elamenta- | |
| bilis, si inbecillus, si abiectus, si flebilis, ei qui se | 10 |
| dederit, vix eum virum dixerim. qui quidem gemitus | |
| si levationis aliquid adferret, tamen videremus, quid | |
| esset fortis et animosi viri; cum vero nihil imminuat | |
| doloris, cur frustra turpes esse volumus? quid est | |
| enim fletu muliebri viro turpius? atque hoc praecep- | 58.1 |
| tum, quod de dolore datur, patet latius: omnibus | |
| enim rebus, non solum dolori, simili contentione | |
| animi resistendum est. ira exardescit, libido conci- | |
| tatur: in eandem arcem confugiendum est, eadem | 5 |
| sunt arma sumenda. sed quoniam de dolore loqui- | |
| mur, illa omittamus. |