| Huius animi pars illa mollior rationi sic paruit ut | 2.51.1 |
| severo imperatori miles pudens. in quo vero erit per- | |
| fecta sapientia—quem adhuc nos quidem vidimus | |
| neminem; sed philosophorum sententiis, qualis hic | |
| futurus sit, si modo aliquando fuerit, exponitur—, | 5 |
| is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque | |
| absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus | |
| parens probis filiis; nutu, quod volet, conficiet, nullo | |
| labore, nulla molestia; eriget ipse se, suscitabit, in- | |
| struet, armabit, ut tamquam hosti sic obsistat dolori. | 10 |
| quae sunt ista arma? contentio confirmatio sermoque | |
| intumus, cum ipse secum: 'cave turpe quicquam, lan- | 52.1 |
| guidum, non virile.' obversentur species honestae ani- | |
| mo: Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est om- | |
| nia potius quam conscios delendae tyrannidis indi- | |
| caret; de Anaxarcho Democritio cogitetur, qui cum | 5 |
| Cypri in manus Timocreontis regis incidisset, nullum | |
| genus supplicii deprecatus est neque recusavit. Cal- | |
| lanus Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Cau- | |
| casi natus, sua voluntate vivus combustus est; nos, | |
| si pes condoluit, si dens [sed fac totum dolere cor- | 10 |
| pus], ferre non possumus. opinio est enim quaedam | |
| effeminata ac levis—nec in dolore magis quam eadem | |
| in voluptate—, qua cum liquescimus fluimusque mol- | |
| litia, apis aculeum sine clamore ferre non possumus. | |
| at vero C. Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum | 53.1 |
| secaretur, ut supra dixi, principio vetuit se alligari, | |
| nec quisquam ante Marium solutus dicitur esse sectus. | |
| cur ergo postea alii? valuit auctoritas. videsne igi- | |
| tur opinionis esse, non naturae malum? et tamen fuisse | 5 |
| acrem morsum doloris idem Marius ostendit; crus | |
| enim alterum non praebuit. ita et tulit dolorem ut | |
| vir et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria | |
| noluit. |