| Quod si tibi persuasum est—principio enim di- | 2.47.1 |
| xisti plus in dedecore mali tibi videri quam in do- | |
| lore—, reliquum est, ut tute tibi imperes. quamquam | |
| hoc nescio quo modo dicatur. quasi duo simus, ut alter | |
| imperet, alter pareat! non inscite tamen dicitur. est | 5 |
| enim animus in partis tributus duas, quarum altera | |
| rationis est particeps, altera expers. cum igitur prae- | |
| cipitur, ut nobismet ipsis imperemus, hoc praecipi- | |
| tur, ut ratio coërceat temeritatem. est in animis om- | |
| nium fere natura molle quiddam, demissum, humile, | 10 |
| enervatum quodam modo et languidum. si nihil es- | |
| set aliud, nihil esset homine deformius. sed praesto | |
| est domina omnium et regina ratio, quae conixa per | |
| se et progressa longius fit perfecta virtus. haec ut | |
| imperet illi parti animi, quae oboedire debet, id vi- | 15 |
| dendum est viro. 'quonam modo?' inquies. vel ut do- | 48.1 |
| minus servo vel ut imperator militi vel ut parens filio. | |
| si turpissime se illa pars animi geret, quam dixi esse | |
| mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet, | |
| vinciatur et constringatur amicorum propinquorum- | 5 |
| que custodiis; saepe enim videmus fractos pudore, | |
| qui ratione nulla vincerentur. ergo hos quidem ut fa- | |
| mulos vinclis prope ac custodia, qui autem erunt fir- | |
| miores nec tamen robustissimi, hos admonitu opor- | |
| tebit ut bonos milites revocatos dignitatem tueri. non | 10 |
| nimis in Niptris ille sapientissimus Graeciae saucius | |
| lamentatur vel modice potius: 'pedetemptim,' inquit, 'ite | |
| et sedató nisu | |
| Ne súccussu arripiát maior | |
| Dolor' | 15 |
| (Pacuvius hoc melius quam Sophocles; apud illum | 49.1 |
| enim perquam flebiliter Ulixes lamentatur in vol- | |
| nere); tamen huic leviter gementi illi ipsi, qui ferunt | |
| saucium, personae gravitatem intuentes non dubitant | |
| dicere: | 5 |
| 'Tu quóque, Ulixes, quamquám graviter | |
| Cernímus ictum, nimis paéne animo es | |
| Mollí, qui consuetús in armis | |
| Aevom ágere . . . . . . . ' | |
| intellegit poëta prudens ferendi doloris consuetudinem | 10 |
| esse non contemnendam magistram. atque ille non | 50.1 |
| inmoderate magno in dolore: | |
| 'Retinéte, tenete! opprímit ulcus; | |
| Nudáte! heu miserum me: éxcrucior.' | |
| incipit labi, deinde ilico desinit: | 5 |
| 'Operíte, abscedite iám iam! | |
| Mittíte! nam attrectatu ét quassu | |
| Saevum ámplificatis dolórem.' | |
| videsne, ut obmutuerit non sedatus corporis, sed | |
| castigatus animi dolor? itaque in extremis Niptris | 10 |
| alios quoque obiurgat, idque moriens: | |
| 'Cónqueri fortúnam adversam, nón lamentarí decet; | |
| Id viri est offícium, fletus múliebri ingenio ádditus.' |