| De exercitatione et consuetudine et commentatione | 2.42.1 |
| dixi. age sis, nunc de ratione videamus, nisi quid | |
| vis ad haec. | |
| Egone ut te interpellem? ne hoc quidem vellem: | |
| ita me ad credendum tua ducit oratio. | 5 |
| Sitne igitur malum dolere necne, Stoici viderint, | |
| qui contortulis quibusdam et minutis conclusiunculis | |
| nec ad sensus permanantibus effici volunt non esse | |
| malum dolorem. ego illud, quicquid sit, tantum | |
| esse, quantum videatur, non puto, falsaque eius | 10 |
| visione et specie moveri homines dico vehemen- | |
| tius, doloremque [eius] omnem esse tolerabilem. | |
| Unde igitur ordiar? an eadem breviter attingam, quae | |
| modo dixi, quo facilius oratio progredi possit lon- | |
| gius? inter omnis igitur hoc constat, nec doctos ho- | 43.1 |
| mines solum sed etiam indoctos, virorum esse for- | |
| tium et magnanimorum et patientium et humana vin- | |
| centium toleranter dolorem pati; nec vero quisquam | |
| fuit, qui eum, qui ita pateretur, non laudandum pu- | 5 |
| taret. quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur, | |
| cum fit, id aut extimescere veniens aut non ferre prae- | |
| sens nonne turpe est? atqui vide ne, cum omnes rectae | |
| animi adfectiones virtutes appellentur, non sit hoc | |
| proprium nomen omnium, sed ab ea quae una ceteris | 10 |
| excellebat omnes nominatae sint. appellata est enim | |
| ex viro virtus; viri autem propria maxime est | |
| fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: mor- | |
| tis dolorisque contemptio. utendum est igitur his, | |
| si virtutis compotes vel potius si viri volumus esse, | 15 |
| quoniam a viris virtus nomen est mutuata. | |
| Quaeres fortasse, quo modo, et recte: talem enim me- | |
| dicinam philosophia profitetur. venit Epicurus, homo | 44.1 |
| minime malus vel potius vir optimus; tantum monet, | |
| quantum intellegit. 'neglege' inquit 'dolorem.' quis | |
| hoc dicit? idem, qui dolorem summum malum? vix | |
| satis constanter. audiamus. 'si summus dolor est' in- | 5 |
| quit, 'brevem necesse est esse.' 'iteradum eadem ista | |
| mihi!' non enim satis intellego, quid summum dicas | |
| esse, quid breve. 'summum, quo nihil sit superius, | |
| breve, quo nihil brevius. contemno magnitudinem do- | |
| loris, a qua me brevitas temporis vindicabit ante | 10 |
| paene quam venerit.' sed si est tantus dolor, quantus | |
| Philoctetae? 'bene plane magnus mihi quidem vide- | |
| tur, sed tamen non summus; nihil enim dolet nisi | |
| pes: possunt oculi, potest caput latera pulmones, | |
| possunt omnia; longe igitur abest a summo dolore. | 15 |
| ergo' inquit 'dolor diuturnus habet laetitiae plus quam | |
| molestiae.' nunc ego non possum tantum hominem | 45.1 |
| nihil sapere dicere, sed nos ab eo derideri puto. ego | |
| summum dolorem—summum autem dico, etiamsi | |
| decem atomis est maior alius—non continuo esse | |
| dico brevem multosque possum bonos viros nomi- | 5 |
| nare, qui complures annos doloribus podagrae cru- | |
| cientur maximis. sed homo catus numquam termi- | |
| nat nec magnitudinis nec diuturnitatis modum, ut | |
| sciam, quid summum dicat in dolore, quid breve in | |
| tempore. omittamus hunc igitur nihil prorsus di- | 10 |
| centem cogamusque confiteri non esse ab eo doloris | |
| remedia quaerenda, qui dolorem malorum omnium | |
| maxumum dixerit, quamvis idem forticulum se in tor- | |
| minibus et in stranguria sua praebeat. Aliunde igitur | |
| est quaerenda medicina, et maxime quidem, si, quid | 15 |
| maxime consentaneum sit, quaerimus, ab is quibus, | |
| quod honestum sit, summum bonum, quod turpe, sum- | |
| mum videtur malum. his tu praesentibus gemere et | |
| iactare te non audebis profecto; loquetur enim eorum | 46.1 |
| voce Virtus ipsa tecum: 'tune, cum pueros Lacedae- | |
| mone, adulescentis Olympiae, barbaros in harena vi- | |
| deris excipientis gravissimas plagas et ferentis silen- | |
| tio, si te forte dolor aliquis pervellerit, exclamabis | 5 |
| ut mulier, non constanter et sedate feres?' 'fieri non | |
| potest; natura non patitur.' audio. pueri ferunt glo- | |
| ria ducti, ferunt pudore alii, multi metu, et tamen vere- | |
| mur, ut hoc, quod a tam multis et quod tot locis per- | |
| feratur, natura patiatur? illa vero non modo patitur, | 10 |
| verum etiam postulat: nihil enim habet praestantius, | |
| nihil quod magis expetat quam honestatem, quam | |
| laudem, quam dignitatem, quam decus. hisce ego plu- | |
| ribus nominibus unam rem declarari volo, sed utor, | |
| ut quam maxime significem, pluribus. volo autem | 15 |
| dicere illud homini longe optumum esse, quod ip- | |
| sum sit optandum per se, a virtute profectum vel in | |
| ipsa virtute situm, sua sponte laudabile, quod idem | |
| citius dixerim solum quam non summum bonum. at- | |
| que ut haec de honesto, sic de turpi contraria: nihil | 20 |
| tam taetrum, nihil tam aspernandum, nihil homine in- | |
| dignius. |