| Militiam vero—nostram dico, non Spartiatarum, | 2.37.1 |
| quorum procedit ad modum <acies> ac tibiam, nec | |
| adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio—, | |
| nostri exercitus primum unde nomen habeant, vi- | |
| des; deinde qui labor, quantus agminis: ferre plus di- | 5 |
| midiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint, | |
| ferre vallum (nam scutum gladium galeam in onere | |
| nostri milites non plus numerant quam umeros lacer- | |
| tos manus: arma enim membra militis esse dicunt; quae | |
| quidem ita geruntur apte, ut, si usus fuerit, abiectis | 10 |
| oneribus expeditis armis ut membris pugnare possint). | |
| quid? exercitatio legionum, quid? ille cursus concur- | |
| sus clamor quanti laboris est! ex hoc ille animus in | |
| proeliis paratus ad volnera. adduc pari animo in- | |
| exercitatum militem: mulier videbitur. cur tantum in- | 38.1 |
| terest inter novum et veterem exercitum, quantum | |
| experti sumus? aetas tironum plerumque melior, sed | |
| ferre laborem, contemnere volnus consuetudo docet. | |
| quin etiam videmus ex acie efferri saepe saucios, | 5 |
| et quidem rudem illum et inexercitatum quamvis levi | |
| ictu ploratus turpissimos edere: at vero ille exerci- | |
| tatus et vetus ob eamque rem fortior medicum modo | |
| requirens, a quo obligetur: | |
| 'O Pátricoles' inquit, 'ad vós adveniens aúxilium et | 10 |
| vestrás manus | |
| Petó, prius quam oppetó malam pestem mándatam | |
| hostilí manu, | |
| * | |
| Neque sánguis ullo pótis est pacto prófluens con- | 15 |
| sístere, | |
| Si quí sapientiá magis vestra mórs devitarí potest. | |
| Namque Aésculapi líberorum saúcii opplent pórticus; | |
| Non pótest accedi.— | |
| Cérte Eurypylus híc quidem est. hominem | 20 |
| exércitum!' | |
| <non minus autem exercitatum>: ubi tantum luctus | 39.1 |
| continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, ra- | |
| tionem etiam adferat cur aequo animo sibi feren- | |
| dum sit: | |
| 'Qui álteri exitiúm parat, | 5 |
| Eum scíre oportet síbi paratum, péstem ut partici- | |
| pét parem.' | |
| abducet Patricoles, credo, ut conlocet in cubili, ut vol- | |
| nus obliget. siquidem homo esset; sed nihil vidi minus. | |
| quaerit enim, quid actum sit: | 10 |
| 'Elóquere eloquere, rés Argivum proélio ut se sús- | |
| tinet.— | |
| Non pótest ecfari tántum dictis, quántum factis súp- | |
| petit | |
| Labóris.' | 15 |
| quiesce igitur et volnus alliga. etiamsi Eurypylus pos- | |
| set, non posset Aesopus: | |
| 'Ubi fortuna Hectóris nostram acrem áciem incli- | |
| natám . . ' | |
| et cetera explicat in dolore; sic est enim intemperans | 20 |
| militaris in forti viro gloria. ergo haec veteranus | |
| miles facere poterit, doctus vir sapiensque non pote- | |
| rit? ille vero melius, ac non paulo quidem. Sed ad- | 40.1 |
| huc de consuetudine exercitationis loquor, nondum de | |
| ratione et sapientia. aniculae saepe inediam biduum | |
| aut triduum ferunt; subduc cibum unum diem athle- | |
| tae: Iovem, Iovem Olympium, eum ipsum, cui se exer- | 5 |
| cebit, inplorabit, ferre non posse clamabit. consuetu- | |
| dinis magna vis est: pernoctant venatores in nive in | |
| montibus; uri se patiuntur Indi; pugiles caestibus | |
| contusi ne ingemescunt quidem. sed quid hos, quibus | 41.1 |
| Olympiorum victoria consulatus ille antiquus vide- | |
| tur? gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas | |
| plagas perferunt! quo modo illi, qui bene instituti | |
| sunt, accipere plagam malunt quam turpiter vitare! | 5 |
| quam saepe apparet nihil eos malle quam vel domino | |
| satis facere vel populo! mittunt etiam volneribus con- | |
| fecti ad dominos, qui quaerant quid velint: si satis | |
| is factum sit, se velle decumbere. quis mediocris | |
| gladiator ingemuit, quis vultum mutavit umquam? | 10 |
| quis non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter? | |
| quis, cum decubuisset, ferrum recipere iussus collum | |
| contraxit? tantum exercitatio meditatio consuetudo | |
| valet. ergo hoc poterit 'Samnis, spurcus homo, vita | |
| illa dignus locoque'; vir natus ad gloriam ullam par- | 15 |
| tem animi tam mollem habebit, quam non meditatione | |
| et ratione conroboret? crudele gladiatorum spectacu- | |
| lum et inhumanum non nullis videri solet, et haud | |
| scio an ita sit, ut nunc fit; cum vero sontes ferro de- | |
| pugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem | 20 |
| nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem | |
| disciplina. |