| Cretum quidem leges, quas <sive Iuppiter> sive Mi- | 2.34.1 |
| nos sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, | |
| itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuventutem, ve- | |
| nando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestu- | |
| ando. Spartae vero pueri ad aram sic verberibus ac- | 5 |
| cipiuntur, 'ut multus e visceribus sanguis exeat,' non | |
| numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad | |
| necem; quorum non modo nemo exclamavit umquam, | |
| sed ne ingemuit quidem. quid ergo? hoc pueri pos- | |
| sunt, viri non poterunt? et mos valet, ratio non vale- | 10 |
| bit? Interest aliquid inter laborem et dolorem. sunt | 35.1 |
| finitima omnino, sed tamen differt aliquid. labor est | |
| functio quaedam vel animi vel corporis gravioris ope- | |
| ris et muneris, dolor autem motus asper in corpore | |
| alienus a sensibus. haec duo Graeci illi, quorum co- | 5 |
| piosior est lingua quam nostra, uno nomine appellant. | |
| itaque industrios homines illi studiosos vel potius | |
| amantis doloris appellant, nos commodius laboriosos: | |
| aliud est enim laborare, aliud dolere. o verborum | |
| inops interdum, quibus abundare te semper putas, | 10 |
| Graecia! aliud, inquam, est dolere, aliud laborare. cum | |
| varices secabantur C. Mario, dolebat; cum aestu mag- | |
| no ducebat agmen, laborabat. est inter haec quaedam | |
| tamen similitudo: consuetudo enim laborum perpes- | |
| sionem dolorum efficit faciliorem. itaque illi, qui Grae- | 36.1 |
| ciae formam rerum publicarum dederunt, corpora iu- | |
| venum firmari labore voluerunt; quod Spartiatae | |
| etiam in feminas transtulerunt, quae ceteris in urbi- | |
| bus mollissimo cultu 'parietum umbris occuluntur'. | 5 |
| illi autem voluerunt nihil horum simile esse | |
| ápud Lacaenas vírgines, | |
| Quibus mágis palaestra Euróta sol pulvís labor | |
| Milítia in studio est quám fertilitas bárbara. | |
| ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit | 10 |
| non numquam, inpelluntur feriuntur abiciuntur ca- | |
| dunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit | |
| dolori. |