| Aut enim nulla virtus est aut contemnendus omnis | 2.31.8 |
| dolor. prudentiamne vis esse, sine qua ne intellegi | |
| quidem ulla virtus potest? quid ergo? ea patieturne | 10 |
| te quicquam facere nihil proficientem et <frustra> | |
| laborantem? an temperantia sinet te inmoderate facere | |
| quicquam? an coli iustitia poterit ab homine propter | |
| vim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, | |
| multa officia relinquente? quid? fortitudini comitibus- | 15 |
| que eius, magnitudini animi, gravitati, patientiae, re- | 32.1 |
| rum humanarum despicientiae, quo modo responde- | |
| bis? adflictusne et iacens et lamentabili voce deplo- | |
| rans audieris: 'o virum fortem!'? te vero ita adfectum | |
| ne virum quidem quisquam dixerit. amittenda igitur | 5 |
| fortitudo est aut sepeliendus dolor. Ecquid scis igi- | |
| tur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse habere | |
| te reliquam supellectilem salvam, virtutem autem si | |
| unam amiseris—etsi amitti non potest virtus, sed | |
| si unam confessus eris te non habere, nullam esse | 10 |
| te habiturum? num igitur fortem virum, num magno | 33.1 |
| animo, num patientem, num gravem, num humana | |
| contemnentem potes dicere aut Philoctetam illum—? a | |
| te enim malo discedere, sed ille certe non fortis, qui iacet | |
| in tecto úmido, | 5 |
| Quod éiulatu, quéstu, gemitu, frémitibus | |
| Resonándo mutum flébilis vocés refert. | |
| non ego dolorem dolorem esse nego—cur enim forti- | |
| tudo desideraretur?—sed eum opprimi dico patientia, | |
| si modo est aliqua patientia; si nulla est, quid exor- | 10 |
| namus philosophiam aut quid eius nomine gloriosi | |
| sumus? pungit dolor, vel fodiat sane: si nudus es, | |
| da iugulum; sin tectus Volcaniis armis, id est forti- | |
| tudine, resiste; haec enim te, nisi ita facies, custos | |
| dignitatis relinquet et deseret. | 15 |