| Sed quid poëtis irascimur? virtutis magistri, philo- | 2.28.1 |
| sophi, inventi sunt, qui summum malum dolorem di- | |
| cerent. at tu, adulescens, cum id tibi paulo ante dixis- | |
| ses videri, rogatus a me, etiamne maius quam dedecus, | |
| verbo de sententia destitisti. roga hoc idem Epicu- | 5 |
| rum: maius dicet esse malum mediocrem dolorem | |
| quam maxumum dedecus; in ipso enim dedecore mali | |
| nihil esse, nisi sequantur dolores. quis igitur Epicu- | |
| rum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum | |
| malum esse dolorem? quo dedecus maius a philoso- | 10 |
| pho nullum expecto. quare satis mihi dedisti, cum | |
| respondisti maius tibi videri malum dedecus quam do- | |
| lorem. hoc ipsum enim si tenebis, intelleges quam sit | |
| obsistendum dolori; nec tam quaerendum est, dolor | |
| malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem | 15 |
| ferendum. | |
| Concludunt ratiunculas Stoici, cur non sit malum; | 29.1 |
| quasi de verbo, non de re laboretur. quid me decipis, | |
| Zeno? nam cum id, quod mihi horribile videtur, tu | |
| omnino malum negas esse, capior et scire cupio, quo | |
| modo id, quod ego miserrimum existimem, ne malum | 5 |
| quidem sit. 'nihil est' inquit 'malum nisi quod turpe | |
| atque vitiosum est.' ad ineptias redis; illud enim, quod | |
| me angebat, non eximis. scio dolorem non esse nequi- | |
| tiam; desine id me docere: hoc doce, doleam necne | |
| doleam, nihil interesse. 'numquam quicquam' inquit | 10 |
| 'ad beate quidem vivendum, quod est in una virtute | |
| positum; sed est tamen reiciendum.' cur? 'asperum | |
| est, contra naturam, difficile perpessu, triste, durum.' | |
| haec est copia verborum, quod omnes uno verbo ma- | 30.1 |
| lum appellamus, id tot modis posse dicere. definis | |
| tu mihi, non tollis dolorem, cum dicis asperum, contra | |
| naturam, vix quod ferri tolerarique possit; nec men- | |
| tiris; sed re succumbere non oportebat verbis glorian- | 5 |
| tem. 'dum nihil bonum nisi quod honestum, nihil ma- | |
| lum nisi quod turpe—' optare hoc quidem est, non do- | |
| cere; illud et melius et verius, omnia quae natura a- | |
| spernetur in malis esse, quae adsciscat, in bonis. hoc | |
| posito et verborum concertatione sublata tantum ta- | 10 |
| men excellet illud quod recte amplexantur isti, quod | |
| honestum, quod rectum, quod decorum appellamus, | |
| quod idem interdum virtutis nomine amplectimur, ut | |
| omnia praeterea, quae bona corporis et fortunae putan- | |
| tur, perexigua et minuta videantur, <igitur> ne malum | 15 |
| quidem ullum, nec si in unum locum conlata omnia | |
| sint, cum turpitudinis malo comparanda. quare si, ut | 31.1 |
| initio concessisti, turpitudo peius est quam dolor, ni- | |
| hil est plane dolor. nam dum tibi turpe nec dignum | |
| viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, de- | |
| bilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus | 5 |
| aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet pro- | |
| fecto virtuti dolor et animi inductione languescet. |