| Tu quidem adhuc meam causam agis, sed hoc mox | 2.26.1 |
| videro; interea, unde isti versus? non enim adgnosco. | |
| Dicam hercle; etenim recte requiris. videsne abun- | |
| dare me otio? | |
| Quid tum? | 5 |
| Fuisti saepe, credo, cum Athenis esses, in scholis | |
| philosophorum. | |
| Vero, ac libenter quidem. | |
| Animadvertebas igitur, etsi tum nemo erat admo- | |
| dum copiosus, verum tamen versus ab is admisceri | 10 |
| orationi. | |
| Ac multos quidem a Dionysio Stoico. | |
| Probe dicis. sed is quasi dictata, nullo dilectu, nulla | |
| elegantia: Philo et †proprium nrt et lecta poëmata et | |
| loco adiungebat. itaque postquam adamavi hanc quasi | 15 |
| senilem declamationem, studiose equidem utor no- | |
| stris poëtis; sed sicubi illi defecerunt—verti enim | |
| multa de Graecis, ne quo ornamento in hoc genere | |
| disputationis careret Latina oratio. | |
| Sed videsne, poëtae quid mali adferant? lamentantis | 27.1 |
| inducunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, | |
| ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed | |
| etiam ediscantur. sic ad malam domesticam discipli- | |
| nam vitamque umbratilem et delicatam cum acces- | 5 |
| serunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt. | |
| recte igitur a Platone eiciuntur ex ea civitate, quam | |
| finxit ille, cum optimos mores et optimum rei p. sta- | |
| tum exquireret. at vero nos, docti scilicet a Graecia, | |
| haec [et] a pueritia legimus ediscimus, hanc eruditi- | 10 |
| onem liberalem et doctrinam putamus. |