| IN C. VERREM ACTIO PRIMA | |
| Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad | 1.1.1.1 |
| invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam | |
| maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope | |
| divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae | |
| tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa | 5 |
| rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud <nos | |
| sed apud> exteras nationes omnium sermone percrebruit, his | |
| iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit | |
| nocens, neminem posse damnari. Nunc in ipso discrimine | 2.1 |
| ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui con- | |
| tionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare | |
| conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo | |
| vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae | 5 |
| magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. Huic ego | |
| causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione | |
| populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam | |
| ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. Adduxi | |
| enim hominem in quo reconciliare existimationem iudicio- | 10 |
| rum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis | |
| facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerari, | |
| vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, | |
| labem atque perniciem provinciae Siciliae. De quo si vos | 3.1 |
| severe ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea quae in | |
| vobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes divitiae | |
| iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc | |
| tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut | 5 |
| reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur. |