| Equidem ut de me confitear, iudices, cum multae mihi | 1.1.3.7 |
| a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim | |
| mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque | |
| reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi | 10 |
| adire visus sum neque tanto opere pertimui ut nunc in | |
| ipso iudicio. Neque tantum me exspectatio accusationis | 4.1 |
| meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus | |
| vehementissime perturbor, commovet quantum istius in- | |
| sidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, | |
| populo Romano, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini | 5 |
| denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse | |
| metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, | |
| se tantum eripuisse ut id multis satis esse possit; nihil esse | |
| tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non | |
| expugnari pecunia possit. Quodsi quam audax est ad | 5.1 |
| conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua | |
| in re nos aliquando fefellisset; verum hoc adhuc per- | |
| commode cadit, quod cum incredibili eius audacia singu- | |
| laris stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis | 5 |
| pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua | |
| consilia conatusque omnibus fecit. Semel ait se in vita | |
| pertimuisse,—tum cum primum a me reus factus sit; quod, | |
| cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non | |
| recenti sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium | 10 |
| corrumpendum tempus alienum offenderet. Itaque cum | 6.1 |
| ego diem inquirendi in Siciliam perexiguam postulavissem, | |
| invenit iste qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem | |
| postularet; non ut is idem conficeret diligentia et industria | |
| sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, | 5 |
| —etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem per- | |
| venit, ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii ut | |
| omnium populorum privatorumque litteras iniuriasque co- | |
| gnoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset hominem ab | |
| isto quaesitum esse non qui reum suum adduceret, sed qui | 10 |
| meum tempus obsideret. |