| Nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. | 1.1.7.1 |
| Intellegit me ita paratum atque instructum in iudicium | |
| venire ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium | |
| sua furta atque flagitia defixurus sim; videt senatores | |
| multos esse testis audaciae suae, videt multos equites | 5 |
| Romanos, frequentis praeterea civis atque socios, quibus | |
| ipse insignis iniurias fecerit, videt etiam tot tam gravis ab | |
| amicissimis civitatibus legationes cum publicis auctori- | |
| tatibus convenisse. Quae cum ita sint, usque eo de | 8.1 |
| omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia | |
| perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, | |
| non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in | |
| pecunia tantum praesidium experiatur esse; sese, id quod | 5 |
| difficillimum fuerit, tempus ipsum emisse iudici sui, quo | |
| cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum | |
| vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis | |
| devitaret. Quodsi non modo in causa, verum in aliquo | 9.1 |
| honesto praesidio aut in alicuius eloquentia aut gratia spem | |
| aliquam conlocasset, profecto non haec omnia colligeret | |
| atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneret- | |
| que ordinem senatorium ut arbitratu eius deligeretur ex | 5 |
| senatu qui reus fieret, qui, dum hic quae opus essent com- | |
| pararet, causam interea ante eum diceret. | |
| Quibus ego rebus quid iste speret et quo animum | 10.1 |
| intendat facile perspicio; quam ob rem vero se confidat | |
| aliquid proficere posse hoc praetore et hoc consilio intelle- | |
| gere non possum. Vnum illud intellego, quod populus | |
| Romanus in reiectione iudicum iudicavit, ea spe istum | 5 |
| fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia | |
| constitueret, hoc erepto praesidio ut nullam sibi rem | |
| adiumento fore arbitraretur. Etenim quod est ingenium | |
| tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia, quae istius | |
| vitam tot vitiis flagitiisque convictam, iam pridem omnium | 10 |
| voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit | |
| defendere? Cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque | 11.1 |
| praeteream, quaestura, primus gradus honoris, quid aliud | |
| habet in se nisi Cn. Carbonem spoliatum a quaestore suo | |
| pecunia publica, nudatum et proditum consulem, desertum | |
| exercitum, relictam provinciam, sortis necessitudinem reli- | 5 |
| gionemque violatam? cuius legatio exitium fuit Asiae totius | |
| et Pamphyliae, quibus in provinciis multas domos, plurimas | |
| urbis, omnia fana depeculatus est, tum cum in Cn. Dola- | |
| bellam suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit | |
| quaestorium, cum eum, cui et legatus et pro quaestore | 10 |
| fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis | |
| periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac | |
| prodidit; cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit | 12.1 |
| publicorumque operum depopulatio, simul in iure di- | |
| cundo bonorum possessionumque contra omnium instituta | |
| addictio et condonatio. Iam vero omnium vitiorum suorum | |
| plurima et maxima constituit monumenta et indicia in pro- | 5 |
| vincia Sicilia, quam iste per triennium ita vexavit ac per- | |
| didit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit, | |
| vix autem per multos annos innocentisque praetores aliqua | |
| ex parte recreari aliquando posse videatur. Hoc praetore | 13.1 |
| Siculi neque suas leges neque nostra senatus consulta | |
| neque communia iura tenuerunt: tantum quisque habet | |
| in Sicilia quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut | |
| imprudentiam subterfugit aut satietati superfuit. Nulla res | 5 |
| per triennium nisi ad nutum istius iudicata est, nulla res | |
| tam patria cuiusquam atque avita fuit quae non ab eo | |
| imperio istius abiudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex | |
| aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae, socii | |
| fidelissimi in hostium numero existimati, cives Romani | 10 |
| servilem in modum cruciati et necati, homines nocentissimi | |
| propter pecunias iudicio liberati, honestissimi atque inte- | |
| gerrimi absentes rei facti indicta causa damnati et eiecti, | |
| portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis | |
| praedonibusque patefactae, nautae militesque Siculorum, | 15 |
| socii nostri atque amici, fame necati, classes optimae atque | |
| opportunissimae cum magna ignominia populi Romani | |
| amissae et perditae. Idem iste praetor monumenta anti- | 14.1 |
| quissima partim regum locupletissimorum, quae illi orna- | |
| mento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum | |
| imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt | |
| aut reddiderunt, spoliavit nudavitque omnia. Neque hoc | 5 |
| solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed etiam | |
| delubra omnia sanctissimis religionibus consecrata depecu- | |
| latus est, deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis | |
| adfabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. | |
| In stupris vero et flagitiis nefarias eius libidines commemo- | 10 |
| rare pudore deterreor; simul illorum calamitatem com- | |
| memorando augere nolo quibus liberos coniugesque suas | |
| integras ab istius petulantia conservare non licitum est. | |
| 'At enim haec ita commissa sunt ab isto ut non cognita | 15.1 |
| sint ab omnibus.' Hominem esse arbitror neminem, qui | |
| nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria com- | |
| memorare possit, ut mihi magis timendum sit ne multa | |
| crimina praetermittere quam ne qua in istum fingere existi- | 5 |
| mer. Neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad | |
| audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, | |
| sed ea quae scit mecum recognoscere. |