| Quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia | 1.1.15.9 |
| mecum ratione pugnat. Non id agit ut alicuius eloquen- | 10 |
| tiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate cuius- | |
| quam, non potentia nititur. Simulat his se rebus confidere; | |
| sed video quid agat; neque enim agit occultissime. Pro- | |
| ponit inania mihi nobilitatis, hoc est hominum adrogantium | |
| nomina, qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, | 15 |
| quam adiuvant quod noti sunt: simulat se eorum praesidio | |
| confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur. | |
| Quam spem nunc habeat in manibus et quid moliatur | 16.1 |
| breviter iam, iudices, vobis exponam; sed prius ut ab | |
| initio res ab eo constituta sit, quaeso, cognoscite. | |
| Vt primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici | |
| facta grandi pecunia. Mansit in condicione atque pacto | 5 |
| usque ad eum finem dum iudices reiecti sunt: posteaquam | |
| reiectio iudicum facta est, quod et in sortitione istius spem | |
| fortuna populi Romani et in reiciendis iudicibus mea dili- | |
| gentia istorum impudentiam vicerat, renuntiata est tota | |
| condicio. Praeclare se res habebat. Libelli nominum | 17.1 |
| vestrorum consilique huius in manibus erant omnium; | |
| nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his sen- | |
| tentiis adlini posse, cum iste repente ex alacri atque laeto | |
| sic erat humilis atque demissus ut non modo populo | 5 |
| Romano, sed etiam sibi ipse condemnatus videretur. Ecce | |
| autem repente his diebus paucis comitiis consularibus factis | |
| eadem illa vetera consilia pecunia maiore repetuntur, | |
| eaedemque vestrae famae fortunisque omnium insidiae per | |
| eosdem homines comparantur. Quae res primo, iudices, | 10 |
| pertenui nobis argumento indicioque patefacta est: post | |
| aperto suspicionis introitu ad omnia intima istorum consilia | |
| sine ullo errore pervenimus. |