| Nam ut Hortensius consul designatus domum reduce- | 1.1.18.1 |
| batur e campo cum maxima frequentia ac multitudine, fit | |
| obviam casu ei multitudini C. Curio, quem ego hominem | |
| honoris potius quam contumeliae causa nominatum volo; | |
| etenim ea dicam quae ille, si commemorari noluisset, non | 5 |
| tanto in conventu tam aperte palamque dixisset; quae | |
| tamen a me pedetemptim cauteque dicentur, ut et amici- | |
| tiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur. | |
| Videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem; | 19.1 |
| appellat hominem et ei voce maxima gratulatur; ipsi | |
| Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariis- | |
| que eius, qui tum aderant, verbum nullum facit; cum hoc | |
| consistit, hunc amplexatur, hunc iubet sine cura esse. | 5 |
| 'Renuntio', inquit, 'tibi te hodiernis comitiis esse abso- | |
| lutum.' Quod cum tam multi homines honestissimi audis- | |
| sent, statim ad me defertur; immo vero ut quisque me | |
| viderat narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum | |
| videbatur: ridiculum iis qui istius causam in testium fide, | 10 |
| in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis | |
| consularibus positam arbitrabantur, indignum iis qui altius | |
| perspiciebant et hanc gratulationem ad iudicium corrum- | |
| pendum spectare videbant. Etenim sic ratiocinabantur, | 20.1 |
| sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur, | |
| aperte iam et perspicue nulla esse iudicia. Qui reus pridie | |
| iam ipse se condemnatum putabat, is, posteaquam defensor | |
| eius consul est factus, absolvitur? Quid igitur? quod tota | 5 |
| Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes pu- | |
| blicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit? | |
| Nihil invito consule designato. Quid? iudices non crimina, | |
| non testis, non existimationem populi Romani sequentur? | |
| Non; omnia in unius potestate ac moderatione vertentur. | 10 |
| Vere loquar, iudices. Vehementer me haec res commov- | |
| ebat; optimus enim quisque ita loquebatur 'Iste quidem | |
| tibi eripietur, sed nos non tenebimus iudicia diutius; | |
| etenim quis poterit Verre absoluto de transferendis iudiciis | |
| recusare?' Erat omnibus molestum; neque eos tam istius | 21.1 |
| hominis perditi subita laetitia quam hominis amplissimi | |
| nova gratulatio commovebat. Cupiebam dissimulare me | |
| id moleste ferre, cupiebam animi dolorem vultu tegere et | |
| taciturnitate celare. | 5 |