Ecce autem illis ipsis diebus, cum praetores designati 1.1.21.6
sortirentur et M. Metello obtigisset ut is de pecuniis repe-
tundis quaereret, nuntiatur mihi tantam isti gratulationem
esse factam ut is domum quoque pueros mitteret qui uxori
suae nuntiarent. Sane ne haec quidem mihi res placebat; 22.1
neque tantopere quid in hac sorte metuendum mihi esset
intellegebam. Vnum illud ex hominibus certis, ex quibus
omnia comperi, reperiebam, fiscos compluris cum pecunia
Siciliensi a quodam senatore ad equitem Romanum esse 5
translatos; ex his quasi X fiscos ad senatorem illum relictos
esse comitiorum meorum nomine; divisores omnium tri-
buum noctu ad istum vocatos. Ex quibus quidam, qui se 23.1
omnia mea causa facere debere arbitrabatur, eadem illa
nocte ad me venit; demonstrat qua iste oratione usus
esset; commemorasse istum quam liberaliter eos tractasset
iam antea, cum ipse praeturam petisset, et proxumis con- 5
sularibus praetoriisque comitiis; deinde continuo esse pol-
licitum quantam vellent pecuniam, si me aedilitate deie-
cissent. Hic alios negasse audere, alios respondisse non
putare id perfici posse; inventum tamen esse fortem
amicum ex eadem familia, Q. Verrem Romilia, ex optima 10
divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum,
qui HS quingentis milibus depositis id se perfecturum
polliceretur, et fuisse tamen non nullos qui se una facturos
esse dicerent. Quae cum ita essent, sane benivolo animo
me ut magnopere caverem praemonebat. 15
  Sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tem- 24.1
pore. Vrgebant comitia, et in his ipsis oppugnabar grandi
pecunia; instabat iudicium, ei quoque negotio fisci Sici-
lienses minabantur. Agere quae ad iudicium pertinebant
libere comitiorum metu deterrebar; petitioni toto animo 5
servire propter iudicium non licebat; minari denique
divisoribus ratio non erat, propterea quod eos intellegere
videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum
futurum. Atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum 25.1
esse audio primum ab Hortensio, domum ad illum ut
venirent; Siculos in eo sane liberos fuisse, qui quam ob
rem arcesserentur cum intellegerent, non venisse. Interea
comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno 5
comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt.
Cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso
circum tribus; paternos amicos, hoc est divisores, appel-
lare omnis et convenire. Quod cum esset intellectum et
animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus 10
ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne
eiusdem pecunia de honore deicerer. Posteaquam illa 26.1
petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo
magis vacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudicio agere et
cogitare. Reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et
constituta ut, quacumque opus esset ratione, res ita duce- 5
retur ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. In
eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicis-
simum, deinde Hortensium consulem, <neque Hortensium>
solum, sed etiam Q. Metellum, qui quam isti sit amicus
attendite; dedit enim praerogativam suae voluntatis eius 10
modi ut isti pro praerogativis iam reddidisse videatur. An 27.1
me taciturum tantis de rebus existimavistis, et me in tanto
rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam con-
sulturum potius quam officio et dignitati meae? Arcessit
alter consul designatus Siculos; veniunt non nulli, pro- 5
pterea quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. Cum iis
ita loquitur, 'se consulem esse; fratrem suum alterum
Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de
pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit multis rationi-
bus esse provisum.' Quid est, quaeso, Metelle, iudicium 28.1
conrumpere, si hoc non est, testis, praesertim Siculos,
timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deter-
rere, sed etiam consulari metu et duorum praetorum
potestate? Quid faceres pro innocente homine et pro- 5
pinquo, cum propter hominem perditissimum atque alie-
nissimum de officio ac dignitate decedis, et committis ut
quod ille dictitat alicui qui te ignoret verum esse videatur?
Nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros 29.1
ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. Duo
igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate.
'Non solum effugiemus,' inquit, 'hominem in quaerendo
nimium diligentem, nimium servientem populi existima- 5
tioni, M'. Glabrionem; accedet etiam nobis illud. Iudex
est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus
iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat
esse in eo consilio quod conemur aliqua ratione conrum-
pere, propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano 10
consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum
graviter tulit, sed etiam in medium protulit. Hunc iudicem
ex Kalendis Ianuariis non habebimus; Q. Manlium et 30.1
Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos
iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habe-
bimus; P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum
ineat oportet Nonis Decembribus; M. Crepereius ex acer- 5
rima illa equestri familia et disciplina, L. Cassius ex
familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima,
Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, tres
hi homines veteres tribuni militares sunt designati; ex
Kalendis Ianuariis non iudicabunt. Subsortiemur etiam 10
in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni prae-
futurus est. Ita secundum Kalendas Ianuarias et praetore
et prope toto commutato consilio magnas accusatoris
minas magnamque exspectationem iudici ad nostrum arbi-
trium libidinemque eludemus.' Nonae sunt hodie Sextiles; 31.1
hora viii convenire coepistis; hunc diem iam ne numerant
quidem. Decem dies sunt ante ludos votivos, quos Cn.
Pompeius facturus est; hi ludi dies quindecim auferent;
deinde continuo Romani consequentur. Ita prope xl 5
diebus interpositis tum denique se ad ea quae a nobis
dicta erunt responsuros esse arbitrantur; deinde se du-
cturos et dicendo et excusando facile ad ludos Victoriae;
cum his plebeios esse coniunctos, secundum quos aut nulli
aut perpauci dies ad agendum futuri sunt: ita defessa ac 10
refrigerata accusatione rem integram ad M. Metellum prae-
torem esse venturam. Quem ego hominem, si eius fidei
diffisus essem, iudicem non retinuissem; nunc tamen hoc
animo sum ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi 32.1
malim, et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas com-
mittere.