| Nunc ego, iudices, iam vos consulo quid mihi faciendum | 1.1.32.4 |
| putetis; id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod | 5 |
| egomet mihi necessario capiendum intellego. Si utar ad | |
| dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae | |
| diligentiaeque capiam fructum, et <hac> accusatione perficiam | |
| ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, | |
| vigilantior, compositior ad iudicium venisse videatur. Sed | 10 |
| in hac laude industriae meae reus ne elabatur summum | |
| periculum est. Quid est igitur quod fieri possit? Non | |
| obscurum, opinor, neque absconditum. Fructum istum | 33.1 |
| laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia | |
| tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, pri- | |
| vatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. Res | |
| omnis mihi tecum erit, Hortensi. Dicam aperte. Si te | 5 |
| mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa con- | |
| tendere putarem, ego quoque in accusando atque in expli- | |
| candis criminibus operam consumerem: nunc quoniam | |
| pugnare contra me instituisti non tam ex tua natura quam | |
| ex istius tempore et causa [malitiose], necesse est istius | 10 |
| modi rationi aliquo consilio obsistere. Tua ratio est ut | 34.1 |
| secundum binos ludos mihi respondere incipias, mea ut | |
| ante primos ludos comperendinem. Ita fiet ut tua ista | |
| ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium. | |
| Verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum | 5 |
| esse, huius modi est. Ego cum hanc causam Siculorum | |
| rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum existi- | |
| massem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum | |
| facere qui innocentiae abstinentiaeque fecissent, tum sus- | |
| cepto negotio maius quiddam mihi proposui, in quo meam | 10 |
| in rem publicam voluntatem populus Romanus perspicere | |
| posset. Nam illud mihi nequaquam dignum industria | 35.1 |
| conatuque meo videbatur, istum a me in iudicium iam | |
| omnium iudicio condemnatum vocari, nisi ista tua intolera- | |
| bilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in qui- | |
| busdam iudiciis usus es, etiam in istius hominis desperati | 5 |
| causa interponeretur. Nunc vero, quoniam haec te omnis | |
| dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat, et | |
| sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat | |
| neque taedeat, qui quasi de industria in odium offensionem- | |
| que populi Romani inruere videantur, hoc me profiteor | 10 |
| suscepisse magnum fortasse onus et mihi periculosum, | |
| verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis industri- | |
| aeque meae contenderem. Quoniam totus ordo pauco- | 36.1 |
| rum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia | |
| iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum | |
| accusatorem, odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. | |
| Hoc mihi sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magi- | 5 |
| stratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus | |
| ex Kalendis Ianuariis secum agere de re publica ac de | |
| hominibus improbis voluit; hoc munus aedilitatis meae | |
| populo Romano amplissimum pulcherrimumque polliceor. | |
| Moneo, praedico, ante denuntio: qui aut deponere aut | 10 |
| accipere aut recipere aut polliceri aut sequestres aut in- | |
| terpretes corrumpendi iudici solent esse, quique ad hanc | |
| rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, | |
| abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere | |
| nefario. Erit tum consul Hortensius cum summo imperio | 37.1 |
| et potestate, ego autem aedilis, hoc est paulo amplius quam | |
| privatus; tamen haec huius modi res est quam me acturum | |
| esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut | |
| ipse consul in hac causa prae me minus etiam, si fieri possit, | 5 |
| quam privatus esse videatur. |