| Omnia non modo commemorabuntur, sed etiam expositis | 1.1.37.7 |
| certis rebus agentur, quae inter decem annos, posteaquam | |
| iudicia ad senatum translata sunt, in rebus iudicandis | |
| nefarie flagitioseque facta sunt. Cognoscet ex me populus | 38.1 |
| Romanus quid sit quam ob rem, cum equester ordo iudi- | |
| caret, annos prope quinquaginta continuos <in> nullo, iudices, | |
| equite Romano iudicante ne tenuissima quidem suspicio | |
| acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit; quid | 5 |
| sit quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis sub- | |
| lataque populi Romani in unum quemque vestrum pote- | |
| state, Q. Calidius damnatus dixerit minoris HS triciens | |
| praetorium hominem honeste non posse damnari; quid sit | |
| quod, P. Septimio senatore damnato Q. Hortensio praetore | 10 |
| de pecuniis repetundis, lis aestimata sit eo nomine, quod | |
| ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset. <Quid?> quod | 39.1 |
| in C. Herennio, quod in C. Popilio, senatoribus, qui ambo | |
| peculatus damnati sunt, quod in M. Atilio, qui de maie- | |
| state damnatus est, hoc planum factum est, eos pecuniam | |
| ob rem iudicandam accepisse, quod inventi sunt senatores | 5 |
| qui C. Verre praetore urbano sortiente exirent in eum reum | |
| quem incognita causa condemnarent, quod inventus est | |
| senator qui, cum iudex esset, in eodem iudicio et ab reo | |
| pecuniam acciperet quam iudicibus divideret, et ab accusa- | |
| tore ut reum condemnaret. Iam vero quo modo ego illam | 40.1 |
| labem ignominiam calamitatemque totius ordinis conquerar, | |
| hoc factum esse in hac civitate, cum senatorius ordo iudi- | |
| caret, ut discoloribus signis iuratorum hominum sententiae | |
| notarentur? Haec omnia me diligenter severeque acturum | 5 |
| esse polliceor. |