| Quo me tandem animo fore putatis, si quid in hoc ipso | 1.1.40.7 |
| iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum atque | |
| commissum? cum praesertim planum facere multis testibus | |
| possim C. Verrem in Sicilia multis audientibus saepe dixisse | 10 |
| se habere hominem potentem cuius fiducia provinciam | |
| spoliaret; neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita trien- | |
| nium illud praeturae Siciliensis distributum habere ut | |
| secum praeclare agi diceret si unius anni quaestum in rem | |
| suam converteret, alterum patronis et defensoribus traderet, | 15 |
| tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum | |
| totum iudicibus reservaret. Ex quo mihi venit in mentem | 41.1 |
| illud dicere, quod apud M'. Glabrionem nuper cum in | |
| reiciundis iudicibus commemorassem intellexi vehementer | |
| populum Romanum commoveri, me arbitrari fore uti | |
| nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent, | 5 |
| ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur; si | |
| enim iudicia nulla sint, tantum unum quemque ablaturum | |
| putant quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur; | |
| nunc, quod eius modi iudicia sint, tantum unum quemque | |
| auferre quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, iudicibus | 10 |
| satis futurum sit; hoc profecto infinitum esse; se avarissimi | |
| hominis cupiditati satis facere posse, nocentissimi victoriae | |
| non posse. O commemoranda iudicia praeclaramque existi- | 42.1 |
| mationem nostri ordinis, cum socii populi Romani iudicia | |
| de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris | |
| sociorum causa comparata sunt! An iste umquam de se | |
| bonam spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem | 5 |
| animo imbibisset? Quo maiore etiam, si fieri potest, apud | |
| vos odio esse debet quam est apud populum Romanum, | |
| cum in avaritia, scelere, periurio vos sui similis esse arbi- | |
| tretur. |