| Cui loco, per deos immortalis, iudices, consulite ac pro- | 1.1.43.1 |
| videte! Moneo praedicoque id quod intellego, tempus | |
| hoc vobis divinitus datum esse ut odio, invidia, infamia, | |
| turpitudine totum ordinem liberetis. Nulla in iudiciis | |
| severitas, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse | 5 |
| iudicia. Itaque a populo Romano contemnimur, despici- | |
| mur; gravi diuturnaque iam flagramus infamia. Neque | 44.1 |
| enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam | |
| potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, | |
| verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. | |
| Neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque | 5 |
| amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, viro fortissimo et | |
| clarissimo, de tribunicia potestate referente cum esset sen- | |
| tentiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, | |
| patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in | |
| rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere | 10 |
| voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam | |
| potestatem desideraturos. Ipse denique Cn. Pompeius cum | 45.1 |
| primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, | |
| id quod maxime exspectari videbatur, ostendit se tribuni- | |
| ciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et | |
| grata contionis admurmuratio. Idem in eadem contione cum | 5 |
| dixisset populatas vexatasque esse provincias, iudicia autem | |
| turpia ac flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere | |
| velle; tum vero non strepitu, sed maximo clamore suam | |
| populus Romanus significavit voluntatem. Nunc autem | 46.1 |
| homines in speculis sunt; observant quem ad modum sese | |
| unus quisque nostrum gerat in retinenda religione con- | |
| servandisque legibus. Vident adhuc post legem tribuniciam | |
| unum senatorem vel tenuissimum esse damnatum; quod | 5 |
| tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod | |
| laudent non habent; nulla est enim laus ibi esse integrum | |
| ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere. Hoc | 47.1 |
| est iudicium in quo vos de reo, populus Romanus de vobis | |
| iudicabit; in hoc homine statuetur, possitne senatoribus | |
| iudicantibus homo nocentissimus pecuniosissimusque | |
| damnari. Deinde est eius modi reus in quo homine nihil | 5 |
| sit praeter summa peccata maximamque pecuniam, ut, si | |
| liberatus sit, nulla alia suspicio nisi ea quae turpissima est | |
| residere possit; non gratia, non cognatione, non aliis recte | |
| factis, non denique aliquo mediocri vitio tot tantaque eius | |
| vitia sublevata esse videbuntur. Postremo ego causam sic | 48.1 |
| agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita | |
| magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum | |
| absolvatis per gratiam conetur contendere. Habeo autem | |
| certam viam atque rationem qua omnis illorum conatus | 5 |
| investigare et consequi possim; ita res a me agetur ut in | |
| eorum consiliis omnibus non modo aures omnium, sed | |
| etiam oculi populi Romani interesse videantur. Vos aliquot | 49.1 |
| iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque | |
| infamiam delere ac tollere potestis. Constat inter omnis | |
| post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum | |
| hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. Hic | 5 |
| si quid erit offensum, omnes homines non iam ex eodem | |
| ordine alios magis idoneos, quod fieri non potest, sed alium | |
| omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitra- | |
| buntur. Quapropter primum ab dis immortalibus, quod | 50.1 |
| sperare mihi videor, hoc idem, iudices, opto, ut in hoc | |
| iudicio nemo improbus praeter eum qui iam pridem in- | |
| ventus est reperiatur; deinde, si plures improbi fuerint, hoc | |
| vobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, vitam me- | 5 |
| hercule mihi prius quam vim perseverantiamque ad illorum | |
| improbitatem persequendam defuturam. |