| Verum quod ego laboribus periculis inimicitiisque meis | 1.1.51.1 |
| tum cum admissum erit dedecus severe me persecuturum | |
| esse polliceor, id ne accidat tu tua auctoritate, sapientia, | |
| diligentia, M'. Glabrio, potes providere. Suscipe causam | |
| iudiciorum; suscipe causam severitatis, integritatis, fidei, | 5 |
| religionis; suscipe causam senatus, ut is hoc iudicio pro- | |
| batus cum populo Romano et in laude et in gratia esse | |
| possit. Cogita, quo loco sis, quid dare populo Romano, | |
| quid reddere maioribus tuis debeas; fac tibi paternae legis | |
| Aciliae veniat in mentem, qua lege populus Romanus de | 10 |
| pecuniis repetundis optimis iudiciis severissimisque iudici- | |
| bus usus est. Circumstant te summae auctoritates, quae | 52.1 |
| te oblivisci laudis domesticae non sinant, quae te noctes | |
| diesque commoneant fortissimum tibi patrem, sapientis- | |
| simum avum, gravissimum socerum fuisse. Quare si | |
| Glabrionis patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum | 5 |
| hominibus audacissimis, si avi Scaevolae prudentiam ad | |
| prospiciendas insidias quae tuae atque horum famae com- | |
| parantur, si soceri Scauri constantiam, ut ne quis te de | |
| vera et certa possit sententia demovere, intelleget populus | |
| Romanus integerrimo atque honestissimo praetore de- | 10 |
| lectoque consilio nocenti reo magnitudinem pecuniae plus | |
| habuisse momenti ad suspicionem criminis quam ad | |
| rationem salutis. | |
| Mihi certum est non committere ut in hac causa praetor | 53.1 |
| nobis consiliumque mutetur. Non patiar rem in id tempus | |
| adduci ut quos adhuc servi designatorum consulum non | |
| moverunt, cum eos novo exemplo universos arcesserent, | |
| eos tum lictores consulum vocent; ut homines miseri, | 5 |
| antea socii atque amici populi Romani, nunc servi ac | |
| supplices, non modo ius suum fortunasque omnis eorum | |
| imperio amittant, verum etiam deplorandi iuris sui pote- | |
| statem non habeant. Non sinam profecto causa a me | 54.1 |
| perorata, quadraginta diebus interpositis, tum nobis deni- | |
| que responderi cum accusatio nostra in oblivionem diu- | |
| turnitatis adducta sit. Non committam ut tum haec res | |
| iudicetur, cum haec frequentia totius Italiae Roma dis- | 5 |
| cesserit, quae convenit uno tempore undique comitiorum | |
| ludorum censendique causa. Huius iudici et laudis fructum | |
| et offensionis periculum vestrum, laborem sollicitudinem- | |
| que nostram, scientiam quid agatur, memoriamque quid a | |
| quoque dictum sit, omnium puto esse oportere. Faciam | 55.1 |
| hoc non novum, sed ab iis qui nunc principes nostrae | |
| civitatis sunt ante factum, ut testibus utar statim: illud a | |
| me novum, iudices, cognoscetis, quod ita testis constituam | |
| ut crimen totum explicem, ubi id interrogando argumentis | 5 |
| atque oratione firmavero, tum testis ad crimen adcommo- | |
| dem, ut nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc | |
| novam intersit, nisi quod in illa tum cum omnia dicta sunt | |
| testes dantur, hic in singulas res dabuntur, ut illis quoque | |
| eadem interrogandi facultas argumentandi dicendique sit. | 10 |
| Si quis erit qui perpetuam orationem accusationemque | |
| desideret, altera actione audiet; nunc id quod facimus,— | |
| <quia> ea ratione facimus, ut malitiae illorum consilio nostro | |
| occurramus,—necessario fieri intellegat. Haec primae | 56.1 |
| actionis erit accusatio. Dicimus C. Verrem, cum multa | |
| libidinose, multa crudeliter in civis Romanos atque socios, | |
| multa in deos hominesque nefarie fecerit, tum praeterea | |
| quadringentiens sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. | 5 |
| Hoc testibus, hoc tabulis privatis publicisque auctoritatibus | |
| ita vobis planum faciemus ut hoc statuatis, etiamsi spatium | |
| ad dicendum nostro commodo vacuosque dies habuissemus, | |
| tamen oratione longa nihil opus fuisse. Dixi. |