| ACTIONIS IN C. VERREM | |
| SECVNDAE | |
| LIBER PRIMVS | |
| DE PRAETVRA VRBANA | |
| Neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per | 2.1.1.1 |
| hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi | |
| Romani fuisse, C. Verrem altera actione responsurum non | |
| esse neque ad iudicium adfuturum. Quae fama non idcirco | |
| solum emanarat quod iste certe statuerat ac deliberaverat | 5 |
| non adesse, verum etiam quod nemo quemquam tam au- | |
| dacem, tam amentem, tam impudentem fore arbitrabatur | |
| qui tam nefariis criminibus, tam multis testibus convictus | |
| ora iudicum aspicere aut os suum populo Romano osten- | |
| dere auderet. Est idem Verres qui fuit semper, ut ad | 2.1 |
| audendum proiectus, sic paratus ad audiendum. Praesto | |
| est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui facit | |
| ut, in rebus turpissimis cum manifesto teneatur, si reticeat | |
| et absit, tamen impudentiae suae pudentem exitum quae- | 5 |
| sisse videatur. Patior, iudices, et non moleste fero me | |
| laboris mei, vos virtutis vestrae fructum esse laturos. Nam | |
| si iste id fecisset quod prius statuerat, ut non adesset, | |
| minus aliquanto quam mihi opus esset cognosceretur quid | |
| ego in hac accusatione comparanda constituendaque elabo- | 10 |
| rassem; vestra vero laus tenuis plane atque obscura, iudices, | |
| esset. Neque hoc a vobis populus Romanus exspectat | 3.1 |
| neque eo potest esse contentus, si condemnatus sit is qui | |
| adesse noluerit, et si fortes fueritis in eo quem nemo sit | |
| ausus defendere. Immo vero adsit, respondeat; summis | |
| opibus, summo studio potentissimorum hominum defenda- | 5 |
| tur; certet mea diligentia cum illorum omnium cupiditate, | |
| vestra integritas cum illius pecunia, testium constantia cum | |
| illius patronorum minis atque potentia: tum demum illa | |
| omnia victa videbuntur cum in contentionem certamenque | |
| venerint. Absens si esset iste damnatus, non tam sibi | 4.1 |
| consuluisse quam invidisse vestrae laudi videretur. Neque | |
| enim salus ulla rei publicae maior hoc tempore reperiri | |
| potest quam populum Romanum intellegere, diligenter | |
| reiectis ab accusatore iudicibus, socios, leges, rem publicam | 5 |
| senatorio consilio maxime posse defendi; neque tanta for- | |
| tunis omnium pernicies ulla potest accedere quam opinione | |
| populi Romani rationem veritatis, integritatis, fidei, re- | |
| ligionis ab hoc ordine abiudicari. Itaque mihi videor | 5.1 |
| [iudices] magnam et maxime aegram et prope depositam | |
| rei publicae partem suscepisse, neque in eo magis meae | |
| quam vestrae laudi existimationique servisse. Accessi | |
| enim ad invidiam iudiciorum levandam vituperationemque | 5 |
| tollendam, ut, cum haec res pro voluntate populi Romani | |
| esset iudicata, aliqua ex parte mea diligentia constituta | |
| auctoritas iudiciorum videretur, <perperam si> esset hoc iudi- | |
| catum, ut finis aliquando iudiciariae controversiae con- | |
| stitueretur. Etenim sine dubio, iudices, in hac causa ea | 6.1 |
| res in discrimen adducitur. Reus est enim nocentissimus; | |
| qui si condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis | |
| pecuniam plurimum posse; sin absolvitur, desinemus nos | |
| de iudiciis transferendis recusare. | 5 |