| Tametsi de absolutione istius neque ipse iam sperat nec | 2.1.6.6 |
| populus Romanus metuit: de impudentia singulari, quod | |
| adest, quod respondet, sunt qui mirentur. Mihi pro cetera | |
| eius audacia atque amentia ne hoc quidem mirandum | |
| videtur; multa enim et in deos et in homines impie | 10 |
| nefarieque commisit, quorum scelerum poenis agitatur et | |
| a mente consilioque deducitur. Agunt eum praecipitem | 7.1 |
| poenae civium Romanorum, quos partim securi percussit, | |
| partim in vinculis necavit, partim implorantis iura libertatis | |
| et civitatis in crucem sustulit. Rapiunt eum ad supplicium | |
| di patrii, quod iste inventus est qui e complexu parentum | 5 |
| abreptos filios ad necem duceret, et parentis pretium pro | |
| sepultura liberum posceret. Religiones vero caerimoniae- | |
| que omnium sacrorum fanorumque violatae, simulacraque | |
| deorum, quae non modo ex suis templis ablata sunt sed | |
| etiam iacent in tenebris ab isto retrusa atque abdita, | 10 |
| consistere eius animum sine furore atque amentia non | |
| sinunt. Neque iste mihi videtur se ad damnationem solum | 8.1 |
| offerre, neque hoc avaritiae supplicio communi, qui se tot | |
| sceleribus obstrinxerit, contentus esse: singularem quandam | |
| poenam istius immanis atque importuna natura desiderat. | |
| Non id solum quaeritur ut isto damnato bona restituantur | 5 |
| iis quibus erepta sunt, sed et religiones deorum immortalium | |
| expiandae et civium Romanorum cruciatus multorumque | |
| innocentium sanguis istius supplicio luendus est. Non | 9.1 |
| enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugna- | |
| torem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum | |
| religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem | |
| civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus, ut | 5 |
| ego hunc unum eius modi reum post hominum memoriam | |
| fuisse arbitrer cui damnari expediret. |