| Quam ob rem mihi, iudices, optatum illud est, in hoc | 2.5.183.1 |
| reo finem accusandi facere, cum et populo Romano satis | |
| factum et receptum officium Siculis, necessariis meis, erit | |
| persolutum; deliberatum autem est, si res opinionem meam | |
| quam de vobis habeo fefellerit, non modo eos persequi ad | 5 |
| quos maxime culpa corrupti iudici, sed etiam illos ad quos | |
| conscientiae contagio pertinebit. Proinde si qui sunt qui | |
| in hoc reo aut potentes aut audaces aut artifices ad corrum- | |
| pendum iudicium velint esse, ita sint parati ut disceptante | |
| populo Romano mecum sibi rem videant futuram; et si | 10 |
| me in hoc reo, quem mihi inimicum Siculi dederunt, satis | |
| vehementem, satis perseverantem, satis vigilantem esse | |
| cognorunt, existiment in iis hominibus quorum ego ini- | |
| micitias populi Romani salutis causa suscepero multo | |
| graviorem atque acriorem futurum. | 15 |
| Nunc te, Iuppiter Optime Maxime, cuius iste donum | 184.1 |
| regale, dignum tuo pulcherrimo templo, dignum Capitolio | |
| atque ista arce omnium nationum, dignum regio munere, | |
| tibi factum ab regibus, tibi dicatum atque promissum, per ne- | |
| farium scelus de manibus regiis extorsit, cuiusque sanctissi- | 5 |
| mum et pulcherrimum simulacrum Syracusis sustulit; teque, | |
| Iuno Regina, cuius duo fana duabus in insulis posita | |
| sociorum, Melitae et Sami, sanctissima et antiquissima, | |
| simili scelere idem iste omnibus donis ornamentisque | |
| nudavit; teque, Minerva, quam item duobus in clarissimis | 10 |
| et religiosissimis templis expilavit, Athenis, cum auri grande | |
| pondus, Syracusis, cum omnia praeter tectum et parietes | |
| abstulit; teque, Latona et Apollo et Diana, quorum iste | 185.1 |
| Deli non fanum, sed, ut hominum opinio et religio fert, | |
| sedem antiquam divinumque domicilium nocturno latro- | |
| cinio atque impetu compilavit; etiam te, Apollo, quem | |
| iste Chio sustulit; teque etiam atque etiam, Diana, quam | 5 |
| Pergae spoliavit, cuius simulacrum sanctissimum Segestae, | |
| bis apud Segestanos consecratum, semel ipsorum religione, | |
| iterum P. Africani victoria, tollendum asportandumque | |
| curavit; teque, Mercuri, quem Verres in domo et in pri- | |
| vata aliqua palaestra posuit, P. Africanus in urbe sociorum | 10 |
| et in gymnasio Tyndaritanorum iuventutis illorum custodem | |
| ac praesidem voluit esse; teque, Hercules, quem iste | 186.1 |
| Agrigenti nocte intempesta servorum instructa et compa- | |
| rata manu convellere suis sedibus atque auferre conatus | |
| est; teque, sanctissima mater Idaea, quam apud Enguinos | |
| augustissimo et religiosissimo in templo sic spoliatam reli- | 5 |
| quit ut nunc nomen modo Africani et vestigia violatae | |
| religionis maneant, monumenta victoriae fanique ornamenta | |
| non exstent; vosque, omnium rerum forensium, consiliorum | |
| maximorum, legum iudiciorumque arbitri et testes celeber- | |
| rimo in loco populi Romani locati, Castor et Pollux, quo- | 10 |
| rum e templo quaestum iste sibi et praedam improbissimam | |
| comparavit; omnesque di qui vehiculis tensarum sollemnis | |
| coetus ludorum invisitis, quorum iter iste ad suum quaestum, | |
| non ad religionum dignitatem faciundum exigendumque | |
| curavit; teque, Ceres et Libera, quarum sacra, sicut opi- | 187.1 |
| niones hominum ac religiones ferunt, longe maximis atque | |
| occultissimis caerimoniis continentur, a quibus initia vitae | |
| atque victus, morum, legum, mansuetudinis, humanitatis | |
| hominibus et civitatibus data ac dispertita esse dicuntur, | 5 |
| quarum sacra populus Romanus a Graecis adscita et ac- | |
| cepta tanta religione et publice et privatim tuetur, non ut | |
| ab illis huc adlata, sed ut ceteris hinc tradita esse videantur, | |
| quae ab isto uno sic polluta ac violata sunt ut simulacrum | |
| Cereris unum, quod a viro non modo tangi sed ne aspici | 10 |
| quidem fas fuit, e sacrario Catina convellendum auferen- | |
| dumque curarit, alterum autem Henna ex sua sede ac | |
| domo sustulerit, quod erat tale ut homines, cum viderent, | |
| aut ipsam videre se Cererem aut effigiem Cereris non | |
| humana manu factam, sed de caelo lapsam arbitrarentur, | 15 |
| —vos etiam atque etiam imploro et appello, sanctissimae | 188.1 |
| deae, quae illos Hennensis lacus lucosque incolitis, cun- | |
| ctaeque Siciliae, quae mihi defendenda tradita est, praesi- | |
| detis, a quibus inventis frugibus et in orbem terrarum | |
| distributis omnes gentes ac nationes vestri religione nu- | 5 |
| minis continentur; ceteros item deos deasque omnis | |
| imploro et obtestor, quorum templis et religionibus iste | |
| nefario quodam furore et audacia instinctus bellum sacri- | |
| legum semper impiumque habuit indictum, ut, si in hoc | |
| reo atque in hac causa omnia mea consilia ad salutem | 10 |
| sociorum, dignitatem rei publicae, fidem meam specta- | |
| verunt, si nullam ad rem nisi ad officium et virtutem omnes | |
| meae curae vigiliae cogitationesque elaborarunt, quae mea | |
| mens in suscipienda causa fuit, fides in agenda, eadem | |
| vestra sit in iudicanda; deinde uti C. Verrem, si eius | 189.1 |
| omnia sunt inaudita et singularia facinora sceleris, au- | |
| daciae, perfidiae, libidinis, avaritiae, crudelitatis, dignus | |
| exitus eius modi vita atque factis vestro iudicio conse- | |
| quatur, utique res publica meaque fides una hac accusa- | 5 |
| tione mea contenta sit, mihique posthac bonos potius | |
| defendere liceat quam improbos accusare necesse sit. |