| Quaeret aliquis fortasse, 'Tantumne igitur laborem, tantas | 2.5.180.1 |
| inimicitias tot hominum suscepturus es?' Non studio qui- | |
| dem hercule ullo neque voluntate; sed non idem licet mihi | |
| quod iis qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi | |
| Romani beneficia dormientibus deferuntur; longe alia mihi | 5 |
| lege in hac civitate et condicione vivendum est. Venit mihi | |
| in mentem M. Catonis, hominis sapientissimi et vigilan- | |
| tissimi; qui cum se virtute non genere populo Romano | |
| commendari putaret, cum ipse sui generis initium ac no- | |
| minis ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissi- | 10 |
| morum suscepit inimicitias, et maximis laboribus suis usque | |
| ad summam senectutem summa cum gloria vixit. Postea | 181.1 |
| Q. Pompeius, humili atque obscuro loco natus, nonne | |
| plurimis inimicitiis maximisque suis periculis ac laboribus | |
| amplissimos honores est adeptus? Modo C. Fimbriam, | |
| C. Marium, C. Caelium vidimus non mediocribus inimi- | 5 |
| citiis ac laboribus contendere ut ad istos honores perveni- | |
| rent ad quos vos per ludum et per neglegentiam pervenistis. | |
| Haec eadem est nostrae rationis regio et via, horum nos | |
| hominum sectam atque instituta persequimur. Videmus | |
| quanta sit in invidia quantoque in odio apud quosdam | 10 |
| nobilis homines novorum hominum virtus et industria; si | |
| tantulum oculos deiecerimus, praesto esse insidias; si ullum | |
| locum aperuerimus suspicioni aut crimini, accipiendum | |
| statim vulnus esse; semper nobis vigilandum, semper | |
| laborandum videmus. Inimicitiae sunt, subeantur; labor, | 182.1 |
| suscipiatur; etenim tacitae magis et occultae inimicitiae | |
| timendae sunt quam indictae atque apertae. Hominum | |
| nobilium non fere quisquam nostrae industriae favet; nullis | |
| nostris officiis benivolentiam illorum adlicere possumus; | 5 |
| quasi natura et genere diiuncti sint, ita dissident a nobis | |
| animo ac voluntate. Quare quid habent eorum inimicitiae | |
| periculi, quorum animos iam ante habueris inimicos et | |
| invidos quam ullas inimicitias susceperis? |