| Quaeritur primum in ea quaestione quae est de na- | 1.61.4 |
| tura deorum, sintne dei necne sint. "Difficile est ne- | 5 |
| gare." Credo si in contione quaeratur, sed in huius | |
| modi sermone et in consessu <familiari> facillimum. | |
| itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religiones- | |
| que publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc quod | |
| primum est, esse deos, persuaderi mihi non opinione | 10 |
| solum sed etiam ad veritatem plane velim. multa enim | |
| occurrunt quae conturbent, ut interdum nulli esse vide- | |
| antur. Sed vide quam tecum agam liberaliter: quae | 62.1 |
| communia sunt vobis cum ceteris philosophis non | |
| attingam, ut hoc ipsum; placet enim omnibus fere | |
| mihique ipsi in primis deos esse. itaque non pugno; ra- | |
| tionem tamen eam quae a te adfertur non satis firmam | 5 |
| puto. Quod enim omnium gentium generumque ho- | |
| minibus ita videretur, id satis magnum argumentum | |
| esse dixisti cur esse deos confiteremur. quod cum leve | |
| per se tum etiam falsum est. Primum enim unde tibi | |
| notae sunt opiniones nationum? equidem arbitror | 10 |
| multas esse gentes sic inmanitate efferatas, ut apud | |
| eas nulla suspicio deorum sit. Quid Diagoras, Atheos | 63.1 |
| qui dictus est, posteaque Theodorus nonne aperte deo- | |
| rum naturam sustulerunt? nam Abderites quidem Pro- | |
| tagoras, cuius a te modo mentio facta est, sophistes | |
| temporibus illis vel maximus, cum in principio libri sic | 5 |
| posuisset "de divis neque ut sint neque ut non sint | |
| habeo dicere", Atheniensium iussu urbe atque agro est | |
| exterminatus librique eius in contione combusti; ex | |
| quo equidem existimo tardioris ad hanc sententiam | |
| profitendam multos esse factos, quippe cum poenam | 10 |
| ne dubitatio quidem effugere potuisset. Quid de sacri- | |
| legis, quid de impiis periurisque dicemus? | |
| "Tubulus si Lucius umquam, | |
| si Lupus aut Carbo aut Neptuni filius", | |
| ut ait Lucilius, putasset esse deos, tam periurus aut | 15 |
| tam inpurus fuisset? Non est igitur tam explorata ista | 64.1 |
| ratio ad id quod vultis confirmandum quam videtur. | |
| sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam | |
| philosophorum, omittam hoc tempore; ad vestra pro- | |
| pria venire malo. | 5 |