Concedo esse deos; doce me igitur unde sint ubi sint
|
1.65.1
|
quales sint corpore animo vita; haec enim scire desi-
|
|
dero. Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia;
|
|
hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis at-
|
|
que efficis. Quae primum nullae sunt. nihil est enim
|
5
|
* * quod vacet corpore, corporibus autem omnis obside-
|
|
tur locus; ita nullum inane, nihil esse individuum potest.
|
|
Haec ego nunc physicorum oracla fundo, vera an falsa
|
66.1
|
nescio, sed veri [simile] tamen similiora quam vestra.
|
|
ista enim flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi,
|
|
esse corpuscula quaedam levia alia aspera, rutunda
|
|
alia, partim autem angulata et hamata, curvata quae-
|
5
|
dam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum at-
|
|
que terram nulla cogente natura sed concursu quodam
|
|
fortuito—hanc tu opinionem C. Vellei usque ad hanc
|
|
aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae
|
|
statu quam de ista auctoritate deiecerit; ante enim iudi-
|
10
|
casti Epicureum te esse oportere quam ista cognovisti:
|
|
ita necesse fuit aut haec flagitia concipere animo aut
|
|
susceptae philosophiae nomen amittere. quid enim
|
67.1
|
mereas, ut Epicureus esse desinas? "Nihil equidem"
|
|
inquis "ut rationem vitae beatae veritatemque deseram".
|
|
Ista igitur est veritas? nam de vita beata nihil repugno,
|
|
quam tu ne in deo quidem esse censes nisi plane otio
|
5
|
langueat. sed ubi est veritas? in mundis credo in-
|
|
numerabilibus omnibus minimis temporum punctis ali-
|
|
is nascentibus aliis cadentibus; an in individuis cor-
|
|
pusculis tam praeclara opera nulla moderante natura
|
|
nulla ratione fingentibus? Sed oblitus liberalitatis meae,
|
10
|
qua tecum paulo ante uti coeperam, plura complector.
|
|
Concedam igitur ex individuis constare omnia; quid ad
|
|
rem? deorum enim natura quaeritur. sint sane ex ato-
|
68.1
|
mis; non igitur aeterni. †quia enim ex atomis, id na-
|
|
tum aliquandost; si natum, nulli dei ante quam nati; et
|
|
si ortus est deorum, interitus sit necesse est, ut tu
|
|
paulo ante de Platonis mundo disputabas. ubi igitur
|
5
|
illud vestrum beatum et aeternum, quibus duobus ver-
|
|
bis significatis deum? Quod cum efficere vultis, in du-
|
|
meta conrepitis. ita enim dicebas, non corpus esse
|
|
in deo sed quasi corpus, nec sanguinem sed tamquam
|
|
sanguinem.
|
10
|