| Hoc persaepe facitis, ut, cum aliquid non veri simile | 1.69.1 |
| dicatis et effugere reprehensionem velitis, adferatis | |
| aliquid quod omnino ne fieri quidem possit, ut satius | |
| fuerit illud ipsum de quo ambigebatur concedere quam | |
| tam inpudenter resistere. Velut Epicurus cum videret, | 5 |
| si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere, | |
| nihil fore in nostra potestate, quod esset earum motus | |
| certus et necessarius, invenit quo modo necessitatem | |
| effugeret, quod videlicet Democritum fugerat: ait ato- | |
| mum, cum pondere et gravitate directo deorsus fera- | 10 |
| tur, declinare paululum. hoc dicere turpius est quam | 70.1 |
| illud quod vult non posse defendere. Idem facit contra | |
| dialecticos; a quibus cum traditum sit in omnibus di- | |
| iunctionibus, in quibus "aut etiam aut non" poneretur, | |
| alterum utrum esse verum, pertimuit ne, si concessum | 5 |
| esset huius modi aliquid "aut vivet cras aut non vivet | |
| Epicurus", alterutrum fieret necessarium: totum hoc | |
| "aut etiam aut non" negavit esse necessarium; quo quid | |
| dici potuit obtusius? Urguebat Arcesilas Zenonem, | |
| cum ipse falsa omnia diceret quae sensibus viderentur, | 10 |
| Zenon autem non nulla visa esse falsa non omnia; ti- | |
| muit Epicurus ne, si unum visum esset falsum, nullum | |
| esset verum: omnes sensus veri nuntios dixit esse. | |
| Nihil horum nisi †valde; graviorem enim plagam ac- | |
| cipiebat ut leviorem repelleret. | 15 |
| Idem facit in natura deorum: dum individuorum cor- | 71.1 |
| porum concretionem fugit ne interitus et dissipatio | |
| consequatur, negat esse corpus deorum sed tamquam | |
| corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem. Mira- | |
| bile videtur quod non rideat haruspex cum haruspicem | 5 |
| viderit; hoc mirabilius quam vos inter vos risum | |
| tenere possitis? "non est corpus sed quasi corpus": | |
| hoc intellegerem quale esset, si in cereis fingeretur aut | |
| fictilibus figuris; in deo quid sit quasi corpus aut quid | |
| sit quasi sanguis intellegere non possum. ne tu qui- | 10 |
| dem Vellei, sed non vis fateri. |