Ista enim a vobis quasi dictata redduntur, quae Epi-
|
1.72.1
|
curus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriare-
|
|
tur, ut videmus in scriptis, se magistrum habuisse nul-
|
|
lum. quod et non praedicanti tamen facile equidem
|
|
crederem, sicut mali aedificii domino glorianti se archi-
|
5
|
tectum non habuisse; nihil enim olet ex Academia, nihil
|
|
[ne] ex Lycio, nihil ne e puerilibus quidem disciplinis.
|
|
Xenocraten audire potuit (quem virum, dii inmorta-
|
|
les), et sunt qui putent audisse; ipse non vult: credo,
|
|
plus nemini. Pamphilum quendam Platonis auditorem
|
10
|
ait a se Sami auditum (ibi enim adulescens habitabat
|
|
cum patre et fratribus, quod in eam pater eius Neocles
|
|
agripeta venerat, sed cum agellus eum non satis aleret
|
|
ut opinor, ludi magister fuit); sed hunc Platonicum mi-
|
73.1
|
rifice contemnit Epicurus: ita metuit ne quid umquam
|
|
didicisse videatur. In Nausiphane Democriteo tenetur;
|
|
quem cum a se non neget auditum vexat tamen omni-
|
|
bus contumeliis. atqui si haec Democritea non audisset,
|
5
|
quid audierat, quid est in physicis Epicuri non a Demo-
|
|
crito? nam etsi quaedam commutavit, ut quod paulo
|
|
ante de inclinatione atomorum dixi, tamen pleraque
|
|
dicit eadem, atomos inane, imagines infinitatem loco-
|
|
rum innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus
|
10
|
interitus, omnia fere quibus naturae ratio continetur.
|
|
Nunc istuc quasi corpus et quasi sanguinem quid
|
|
intellegis? ego enim te scire ista melius quam me non
|
74.1
|
fateor solum sed etiam facile patior; cum quidem semel
|
|
dicta sunt, quid est quod Velleius intellegere possit
|
|
Cotta non possit? itaque corpus quid sit sanguis quid
|
|
sit intellego, quasi corpus et quasi sanguis quid sit
|
5
|
nullo prorsus modo intellego. neque tu me celas ut
|
|
Pythagoras solebat alienos, nec consulto dicis occulte
|
|
tamquam Heraclitus, sed, quod inter nos liceat, ne tu
|
|
quidem intellegis. Illud video pugnare te, species ut
|
75.1
|
quaedam sit deorum, quae nihil concreti habeat nihil
|
|
solidi nihil expressi nihil eminentis, sitque pura levis
|
|
perlucida. dicemus igitur idem quod in Venere Coa:
|
|
corpus illud non est sed simile corporis, nec ille fusus
|
5
|
et candore mixtus rubor sanguis est sed quaedam san-
|
|
guinis similitudo; sic in Epicureo deo non rem sed
|
|
similitudines esse rerum.
|
|