| Fac id quod ne intellegi quidem potest mihi esse per- | 1.75.9 |
| suasum; cedo mihi istorum adumbratorum deorum li- | 10 |
| niamenta atque formas. Non deest hoc loco copia ra- | 76.1 |
| tionum, quibus docere velitis humanas esse formas | |
| deorum; primum quod ita sit informatum anticipatum- | |
| <que> mentibus nostris, ut homini, cum de deo cogitet, | |
| forma occurrat humana; deinde cum, quoniam rebus | 5 |
| omnibus excellat natura divina, forma quoque esse | |
| pulcherrima debeat, nec esse humana ullam pulchrio- | |
| rem; tertiam rationem adfertis, quod nulla in alia fi- | |
| gura domicilium mentis esse possit. primum igitur | 77.1 |
| quidque considera quale sit; arripere enim mihi vide- | |
| mini quasi vestro iure rem nullo modo probabilem. | |
| <Primum> omnium quis tam caecus in contemplan- | |
| dis rebus umquam fuit, ut non videret species istas ho- | 5 |
| minum conlatas in deos aut consilio quodam sapien- | |
| tium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cul- | |
| tum a vitae pravitate converterent, aut superstitione, | |
| ut essent simulacra quae venerantes deos ipsos se adire | |
| crederent. auxerunt autem haec eadem poetae pictores | 10 |
| opifices; erat enim non facile agentis aliquid et molien- | |
| tes deos in aliarum formarum imitatione servare. | |
| Accessit etiam ista opinio fortasse, quod homini ho- | |
| mine pulchrius nihil videatur. Sed tu hoc physice non | |
| vides, quam blanda conciliatrix et quasi sui sit lena | 15 |
| natura? an putas ullam esse terra marique beluam | |
| quae non sui generis belua maxime delectetur? quod | |
| ni ita esset, cur non gestiret taurus equae contrecta- | |
| tione, equus vaccae? an tu aquilam aut leonem aut | |
| delphinum ullam anteferre censes figuram suae? quid | 20 |
| igitur mirum si hoc eodem modo homini natura prae- | |
| scripsit, ut nihil pulchrius quam hominem putaret? * * | |
| eam esse causam cur deos hominum similis putaremus: | |
| quid censes, si ratio esset in beluis, non suo quasque | 78.1 |
| generi plurimum tributuras fuisse? At mehercule ego | |
| (dicam enim ut sentio) quamvis amem ipse me tamen | |
| non audeo dicere pulchriorem esse me quam ille fuerit | |
| taurus qui vexit Europam; non enim hoc loco de in- | 5 |
| geniis aut de orationibus nostris sed de specie figura- | |
| que quaeritur. quod si fingere nobis et iungere formas | |
| velimus, qualis ille maritimus Triton pingitur, natanti- | |
| bus invehens beluis adiunctis humano corpori, nolis | |
| esse. Difficili in loco versor; est enim vis tanta na- | 10 |
| turae, ut homo nemo velit nisi hominis similis esse— | |
| et quidem formica formicae. Sed tamen cuius hominis? | 79.1 |
| quotus enim quisque formonsus est: Athenis cum es- | |
| sem, e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur | |
| —video quid adriseris, sed ita tamen se res habet. | |
| Deinde nobis, qui concedentibus philosophis antiquis | 5 |
| adulescentulis delectamur, etiam vitia saepe iucunda | |
| sunt. naevos in articulo pueri delectat Alcaeum; at est | |
| corporis macula naevos; illi tamen hoc lumen videba- | |
| tur. Q. Catulus, huius collegae et familiaris nostri pater, | |
| dilexit municipem tuum Roscium, in quem etiam illud | 10 |
| est eius: | |
| "constiteram exorientem Auroram forte salutans, | |
| cum subito a laeva Roscius exoritur. | |
| pace mihi liceat caelestes dicere vestra: | |
| mortalis visus pulchrior esse deo." | 15 |
| huic deo pulchrior; at erat, sicuti hodie est, perversissi- | |
| mis oculis: quid refert, si hoc ipsum salsum illi et ve- | |
| nustum videbatur? Redeo ad deos. ecquos si non tam | 80.1 |
| strabones at paetulos esse arbitramur, ecquos naevum | |
| habere, ecquos silos flaccos frontones capitones, quae | |
| sunt in nobis, an omnia emendata in illis? Detur id | |
| vobis; num etiam una est omnium facies? nam si plu- | 5 |
| res, aliam esse alia pulchriorem necesse est, igitur ali- | |
| quis non pulcherrimus deus; si una omnium facies | |
| est, florere in caelo Academiam necesse est: si enim | |
| nihil inter deum et deum differt, nulla est apud deos | |
| cognitio, nulla perceptio. | 10 |