Quid si etiam Vellei falsum illud omnino est, nullam
|
1.81.1
|
aliam nobis de deo cogitantibus speciem nisi hominis
|
|
occurrere: tamenne ista tam absurda defendes? Nobis
|
|
fortasse sic occurrit ut dicis; a parvis enim Iovem
|
|
Iunonem Minervam Neptunum Vulcanum Apollinem re-
|
5
|
liquos deos ea facie novimus qua pictores fictoresque
|
|
voluerunt, neque solum facie sed etiam ornatu aetate
|
|
vestitu. at non Aegyptii nec Syri nec fere cuncta bar-
|
|
baria; firmiores enim videas apud eos opiniones esse
|
|
de bestiis quibusdam quam apud nos de sanctissimis
|
10
|
templis et simulacris deorum. etenim fana multa spo-
|
82.1
|
liata et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata
|
|
videmus a nostris, at vero ne fando quidem auditumst
|
|
crocodilum aut ibin aut faelem violatum ab Aegyptio.
|
|
quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum
|
5
|
bovem nonne deum videri Aegyptiis? tam hercle quam
|
|
tibi illam vestram Sospitam. Quam tu numquam ne in
|
|
somnis quidem vides nisi cum pelle caprina cum hasta
|
|
cum scutulo cum calceolis repandis. at non est talis
|
|
Argia nec Romana Iuno. ergo alia species Iunonis Ar-
|
10
|
givis alia Lanuinis. et quidem alia nobis Capitolini alia
|
|
Afris Hammonis Iovis. Non pudet igitur physicum id
|
83.1
|
est speculatorem venatoremque naturae ab animis con-
|
|
suetudine inbutis petere testimonium veritatis? isto
|
|
enim modo dicere licebit Iovem semper barbatum,
|
|
Apollinem semper inberbem, caesios oculos Minervae,
|
5
|
caeruleos esse Neptuni. et quidem laudamus esse Athe-
|
|
nis Volcanum eum quem fecit Alcamenes, in quo stante
|
|
atque vestito leviter apparet claudicatio non deformis:
|
|
claudum igitur habebimus deum, quoniam de Volcano
|
|
sic accepimus. Age et his vocabulis esse deos facimus
|
10
|
quibus a nobis nominantur? at primum quot hominum
|
84.1
|
linguae tot nomina deorum; non enim ut tu Velleius
|
|
quocumque veneris sic idem in Italia Volcanus idem in
|
|
Africa idem in Hispania. deinde nominum non magnus
|
|
numerus ne in pontificiis quidem nostris, deorum au-
|
5
|
tem innumerabilis. an sine nominibus sunt? istud qui-
|
|
dem ita vobis dicere necesse est; quid enim attinet,
|
|
cum una facies sit, plura esse nomina? Quam bellum
|
|
erat Vellei confiteri potius nescire quod nescires quam
|
|
ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere.
|
10
|
An tu mei similem putas esse aut tui deum? profecto
|
|
non putas.
|
|