| "Quid ergo, solem dicam aut lunam aut caelum | 1.84.13 |
| deum? ergo etiam beatum: quibus fruentem volup- | |
| tatibus? et sapientem: qui potest esse in eius modi | 15 |
| trunco sapientia?" haec vestra sunt. Si igitur nec hu- | 85.1 |
| mano * , quod docui, nec tali aliquo, quod tibi ita per- | |
| suasum est, quid dubitas negare deos esse? non audes. | |
| sapienter id quidem, etsi hoc loco non populum metuis | |
| sed ipsos deos. novi ego Epicureos omnia sigilla vene- | 5 |
| rantes. Quamquam video non nullis videri Epicurum, | |
| ne in offensionem Atheniensium caderet, verbis reli- | |
| quisse deos re sustulisse. itaque in illis selectis eius | |
| brevibusque sententiis, quas appellatis κυρίας δόξας, | |
| haec ut opinor prima sententia est: "quod beatum et in- | 10 |
| mortale est id nec habet nec exhibet cuiquam nego- | |
| tium"; in hac ita exposita sententia sunt qui existiment, | |
| quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse con- | |
| sulto: de homine minime vafro male existimant. du- | 86.1 |
| bium est enim utrum dicat aliquid esse beatum et in- | |
| mortale an si quod sit id esse tale. non animadvertunt | |
| hic eum ambigue locutum esse, sed multis aliis locis et | |
| illum et Metrodorum tam aperte quam paulo ante te. | 5 |
| Ille vero deos esse putat, nec quemquam vidi qui ma- | |
| gis ea quae timenda esse negaret timeret, mortem dico | |
| et deos: quibus mediocres homines non ita valde mo- | |
| ventur, his ille clamat omnium mortalium mentes esse | |
| perterritas; tot milia latrocinantur morte proposita, | 10 |
| alii omnia quae possunt fana conpilant: credo aut illos | |
| mortis timor terret aut hos religionis. | |
| Sed quoniam non audes (iam enim cum ipso Epicuro | 87.1 |
| loquar) negare esse deos, quid est quod te inpediat aut | |
| solem aut mundum aut mentem aliquam sempiternam | |
| in deorum numero ponere? "Numquam vidi" inquit | |
| "animam rationis consilique participem in ulla alia nisi | 5 |
| humana figura". Quid solis numquidnam aut lunae aut | |
| quinque errantium siderum simile vidisti? sol duabus | |
| unius orbis ultimis partibus definiens motum cursus | |
| annuos conficit; huius hanc lustrationem eiusdem in- | |
| censa radiis menstruo spatio luna complet; quinque | 10 |
| autem stellae eundem orbem tenentes, aliae propius | |
| a terris aliae remotius, ab isdem principiis disparibus | |
| temporibus eadem spatia conficiunt. num quid tale | |
| Epicure vidisti? ne sit igitur sol ne luna ne stellae, | 88.1 |
| quoniam nihil esse potest nisi quod attigimus aut vidi- | |
| mus. Quid deum ipsum numne vidisti? cur igitur credis | |
| esse? Omnia tollamus ergo quae aut historia nobis | |
| aut ratio nova adfert. ita fit ut mediterranei mare esse | 5 |
| non credant. quae sunt tantae animi angustiae ut, si | |
| Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, | |
| in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non | |
| crederes leones et pantheras esse, cum tibi quales | |
| essent dicerentur, si vero de elephanto quis diceret, | 10 |
| etiam rideri te putares. |