| Et tu quidem Vellei non vestro more sed dialecti- | 1.89.1 |
| corum, quae funditus gens vestra non novit, <an- | |
| gustia> argumenti sententiam conclusisti. Beatos esse | |
| deos sumpsisti: concedimus. beatum autem esse | |
| sine virtute neminem posse: id quoque damus, et | 5 |
| libenter quidem. virtutem autem sine ratione con- | |
| stare non posse: conveniat id quoque necesse est. | |
| Adiungis nec rationem esse nisi in hominis figura. | |
| quem tibi hoc daturum putas? si enim ita esset, quid | |
| opus erat te gradatim istuc pervenire? sumpsisses tuo | 10 |
| iure. quod autem est istuc gradatim? nam a beatis ad | |
| virtutem, a virtute ad rationem video te venisse gradi- | |
| bus; a ratione ad humanam figuram quo modo acce- | |
| dis? praecipitare istuc quidem est, non descendere. | |
| Nec vero intellego cur maluerit Epicurus deos homi- | 90.1 |
| num similes dicere quam homines deorum. quaeres | |
| quid intersit; si enim hoc illi simile sit, esse illud huic. | |
| video, sed hoc dico, non ab hominibus formae figuram | |
| venisse ad deos; di enim semper fuerunt, nati num- | 5 |
| quam sunt, si quidem aeterni sunt futuri; at homines | |
| nati; ante igitur humana forma quam homines, eaque | |
| erant forma dii inmortales: non ergo illorum humana | |
| forma sed nostra divina dicenda est. | |
| Verum hoc quidem ut voletis; illud quaero, quae fu- | 10 |
| erit tanta fortuna (nihil enim ratione in rerum natura | |
| factum esse vultis)—sed tamen quis iste tantus casus, | 91.1 |
| unde tam felix concursus atomorum, ut repente ho- | |
| mines deorum forma nascerentur? Seminane deorum | |
| decidisse de caelo putamus in terras et sic homines | |
| patrum similes extitisse? vellem diceretis; deorum | 5 |
| cognationem agnoscerem non invitus. nihil tale dici- | |
| tis, sed casu esse factum ut essemus similes deorum. | |
| Et nunc argumenta quaerenda sunt quibus hoc refella- | |
| tur. utinam tam facile vera invenire possim quam falsa | |
| convincere. | 10 |