| Etenim enumerasti memoriter et copiose, ut mihi qui- | 1.91.11 |
| dem admirari luberet in homine esse Romano tantam | |
| scientiam, usque a Thale Milesio de deorum natura phi- | |
| losophorum sententias. omnesne tibi illi delirare visi | 92.1 |
| sunt qui sine manibus et pedibus constare deum posse | |
| decreverint? | |
| Ne hoc quidem vos movet considerantis, quae sit | |
| utilitas quaeque oportunitas in homine membrorum, | 5 |
| ut iudicetis membris humanis deos non egere? quid | |
| enim pedibus opus est sine ingressu, quid manibus | |
| si nihil conprehendendum est, quid reliqua discrip- | |
| tione omnium corporis partium, in qua nihil inane ni- | |
| hil sine causa nihil supervacuaneum est, itaque nulla | 10 |
| ars imitari sollertiam naturae potest. habebit igitur | |
| linguam deus et non loquetur, dentes palatum fauces | |
| nullum ad usum, quaeque procreationis causa natura | |
| corpori adfinxit ea frustra habebit deus; nec externa | |
| magis quam interiora, cor pulmones iecur cetera— | 15 |
| quae detracta utilitate quid habent venustatis (quando | |
| quidem haec esse in deo propter pulchritudinem | |
| voltis)? | |
| Istisne fidentes somniis non modo Epicurus et | 93.1 |
| Metrodorus et Hermarchus contra Pythagoram Pla- | |
| tonem Empedoclemque dixerunt, sed meretricula | |
| etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausast | |
| —scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen: | 5 |
| tantum Epicuri hortus habuit licentiae. Et soletis | |
| queri; Zeno quidem etiam litigabat; quid dicam | |
| Albucium; nam Phaedro nihil elegantius nihil hu- | |
| manius, sed stomachabatur senex si quid asperius | |
| dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contume- | 10 |
| liosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, | |
| Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio | |
| quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus con- | |
| ciderit, in Democritum ipsum quem secutus est fuerit | |
| ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo <non> | 15 |
| nihil didicerat, tam male acceperit. Zeno quidem non | |
| eos solum qui tum erant, Apollodorum Sillim cete- | |
| ros, figebat maledictis, sed Socraten ipsum parentem | |
| philosophiae Latino verbo utens scurram Atticum | |
| fuisse dicebat, Chrysippum numquam nisi Chrysippam | 20 |
| vocabat. tu ipse paulo ante cum tamquam senatum | 94.1 |
| philosophorum recitares, summos viros desipere deli- | |
| rare dementis esse dicebas. quorum si nemo verum | |
| vidit de natura deorum, verendum est ne nulla sit | |
| omnino. | 5 |