Nam ista quae vos dicitis sunt tota commen-
|
1.94.6
|
ticia, vix digna lucubratione anicularum. non enim
|
|
sentitis quam multa vobis suscipienda sint si inpe-
|
|
traritis ut concedamus eandem hominum esse et deo-
|
|
rum figuram. omnis cultus et curatio corporis erit
|
10
|
eadem adhibenda deo quae adhibetur homini, ingres-
|
|
sus cursus accubitio inclinatio sessio conprehensio, ad
|
|
extremum etiam sermo et oratio. nam quod et maris
|
95.1
|
deos et feminas esse dicitis, quid sequatur videtis.
|
|
equidem mirari satis non possum unde ad istas opini-
|
|
ones vester ille princeps venerit.
|
|
Sed clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus
|
5
|
ut beatus inmortalisque sit. quid autem obstat quo mi-
|
|
nus sit beatus si non sit bipes, aut ista sive beatitas sive
|
|
beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu
|
|
mollienda nobis verba sunt)—verum ea quaecumque
|
|
est cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in
|
10
|
aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis
|
|
vacuam cadere non potest? nihil aliud dicis nisi "Num-
|
96.1
|
quam vidi solem aut mundum beatum". Quid mundum
|
|
praeter hunc umquamne vidisti? negabis. cur igitur
|
|
non sescenta milia esse mundorum sed innumerabilia
|
|
ausus es dicere? "Ratio docuit." Ergo hoc te ratio non
|
5
|
docebit, cum praestantissima natura quaeratur eaque
|
|
beata et aeterna, quae sola divina naturast, ut inmor-
|
|
talitate vincamur ab ea natura sic animi praestantia
|
|
vinci, atque ut animi item corporis? cur igitur, cum
|
|
ceteris rebus inferiores simus, forma pares sumus; ad
|
10
|
similitudinem enim deorum propius accedebat humana
|
|
virtus quam figura. An quicquam tam puerile dici
|
97.1
|
potest (ut eundem locum diutius urgeam) quam si ea
|
|
genera beluarum, quae in rubro mari Indiave gignantur,
|
|
nulla esse dicamus? atqui ne curiosissimi quidem
|
|
homines exquirendo audire tam multa possunt quam
|
5
|
sunt multa quae terra mari paludibus fluminibus
|
|
existunt; quae negemus esse, quia numquam vidimus?
|
|