Ipsa vero quam nihil ad rem pertinet, quae vos de-
|
1.97.8
|
lectat maxime, similitudo. quid canis nonne similis lupo
|
|
(atque, ut Ennius, "simia quam similis turpissuma bestia
|
10
|
nobis"); at mores in utroque dispares. elephanto belu-
|
|
arum nulla prudentior; ad figuram quae vastior? de
|
98.1
|
bestiis loquor; quid inter ipsos homines nonne et
|
|
simillimis formis dispares mores et moribus <paribus>
|
|
figura dissimilis?
|
|
Etenim si semel Vellei suscipimus genus hoc
|
5
|
argumenti, attende quo serpat. tu enim sumebas nisi
|
|
in hominis figura rationem inesse non posse; sumet
|
|
alius nisi in terrestri, nisi in eo qui natus sit, nisi in eo
|
|
qui adoleverit, nisi in eo qui didicerit, nisi in eo qui ex
|
|
animo constet et corpore caduco et infirmo, pos-
|
10
|
tremo nisi in homine atque mortali. quod si in om-
|
|
nibus his rebus obsistis, quid est quod te forma una
|
|
conturbet? his enim omnibus quae proposui adiunc-
|
|
tis in homine rationem esse et mentem videbas; quibus
|
|
detractis deum tamen nosse te dicis, modo liniamenta
|
15
|
maneant. hoc est non considerare sed quasi sortiri
|
|
quid loquare.
|
|
Nisi forte ne hoc quidem adtendis, non modo
|
99.1
|
in homine sed etiam in arbore quicquid supervacu-
|
|
aneum sit aut usum non habeat obstare. quam moles-
|
|
tum est uno digito plus habere; quid ita? quia nec
|
|
speciem nec usum alium quinque desiderant. tuus
|
5
|
autem deus non digito uno redundat sed capite collo
|
|
cervicibus lateribus alvo tergo poplitibus manibus pe-
|
|
dibus feminibus cruribus. si ut inmortalis sit, quid haec
|
|
ad vitam membra pertinent, quid ipsa facies? magis
|
|
illa, cerebrum cor pulmones iecur: haec enim sunt do-
|
10
|
micilia vitae; oris quidem habitus ad vitae firmitatem
|
|
nihil pertinet. Et eos vituperabas, qui ex operibus
|
100.1
|
magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum
|
|
eius membra caelum terras maria, cumque horum in-
|
|
signia solem lunam stellasque vidissent, cumque tem-
|
|
porum maturitates mutationes vicissitudinesque cog-
|
5
|
novissent, suspicati essent aliquam excellentem esse
|
|
praestantemque naturam, quae haec effecisset moveret
|
|
regeret gubernaret. qui etiam si aberrant a coniectura,
|
|
video tamen quid sequantur: tu quod opus tandem
|
|
magnum et egregium habes quod effectum divina
|
10
|
mente videatur, ex quo esse deos suspicere? "Habebam"
|
|
inquis "in animo insitam informationem quandam dei".
|
|
Et barbati quidem Iovis, galeatae Minervae: num igitur
|
|
esse talis putas? Quanto melius haec vulgus imperi-
|
101.1
|
torum, qui non membra solum hominis deo tribuant
|
|
sed usum etiam membrorum; dant enim arcum sagit-
|
|
tas hastam clipeum fuscinam fulmen, et si actiones
|
|
quae sint deorum non vident, nihil agentem tamen deum
|
5
|
non queunt cogitare. ipsi qui inridentur Aegyptii nul-
|
|
lam beluam nisi ob aliquam utilitatem quam ex ea ca-
|
|
perent consecraverunt; velut ibes maximam vim ser-
|
|
pentium conficiunt, cum sint aves excelsae cruribus ri-
|
|
gidis corneo proceroque rostro; avertunt pestem ab
|
10
|
Aegypto, cum volucris anguis ex vastitate Libyae vento
|
|
Africo invectas interficiunt atque consumunt, ex quo
|
|
fit ut illae nec morsu vivae noceant nec odore mortuae.
|
|
possum de ichneumonum utilitate de crocodilorum de
|
|
faelium dicere, sed nolo esse longus. ita concludam, ta-
|
15
|
men beluas a barbaris propter beneficium consecratas,
|
|
vestrorum deorum non modo beneficium nullum ex-
|
|
tare, sed ne factum quidem omnino. "Nihil habet" in-
|
102.1
|
quit "negotii". Profecto Epicurus quasi pueri delicati ni-
|
|
hil cessatione melius existimat. at ipsi tamen pueri
|
|
etiam cum cessant exercitatione aliqua ludicra delectan-
|
|
tur: deum sic feriatum volumus cessatione torpere, ut,
|
5
|
si se commoverit, vereamur ne beatus esse non possit?
|
|
haec oratio non modo deos spoliat motu et actione di-
|
|
vina, sed etiam homines inertis efficit, si quidem agens
|
|
aliquid ne deus quidem esse beatus potest.
|
|