Verum sit sane, ut vultis, deus effigies hominis et
|
1.103.1
|
imago: quod eius est domicilium quae sedes qui locus,
|
|
quae deinde actio vitae, quibus rebus, id quod vultis,
|
|
beatus est? utatur enim suis bonis oportet <et> fruatur
|
|
qui beatus futurus est. nam locus quidem his etiam na-
|
5
|
turis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius,
|
|
ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior
|
|
<aeri>, aetheriis ignibus altissima ora reddatur; bestia-
|
|
rum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae
|
|
quasi ancipites in utraque sede viventes, sunt quaedam
|
10
|
etiam quae igne nasci putentur appareantque in arden-
|
|
tibus fornacibus saepe volitantes. Quaero igitur vester
|
104.1
|
deus primum ubi habitet, deinde quae causa eum loco
|
|
moveat, si modo movetur aliquando, post, cum hoc
|
|
proprium sit animantium ut aliquid adpetant quod sit
|
|
naturae accommodatum, deus quid appetat, ad quam
|
5
|
denique rem motu mentis ac rationis utatur, postremo
|
|
quo modo beatus sit quo modo aeternus. quicquid enim
|
|
horum attigeris ulcus est: ita male instituta ratio exitum
|
|
reperire non potest.
|
|
Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitatione non
|
105.1
|
sensu, nec esse in ea ullam soliditatem, neque eandem
|
|
ad numerum permanere, eamque esse eius visionem ut
|
|
similitudine et transitione cernatur neque deficiat um-
|
|
quam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque
|
5
|
fieri ut in haec intenta mens nostra beatam illam na-
|
|
turam et sempiternam putet. hoc, per ipsos deos de
|
|
quibus loquimur, quale tandem est? nam si tantum
|
|
modo ad cogitationem valent nec habent ullam solidi-
|
|
tatem nec eminentiam, quid interest utrum de hippo-
|
10
|
centauro an de deo cogitemus; omnem enim talem con-
|
|
formationem animi ceteri philosophi motum inanem
|
|
vocant, vos autem adventum in animos et introitum
|
|
imaginum dicitis. ut igitur, Ti. Gracchum cum videor
|
106.1
|
contionantem in Capitolio videre de M. Octavio de-
|
|
ferentem sitellam, tum eum motum animi dico esse
|
|
inanem, tu autem et Gracchi et Octavi imagines rema-
|
|
nere, quae in Capitolium cum pervenerint tum ad ani-
|
5
|
mum meum referantur—hoc idem fieri in deo, cuius
|
|
crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque
|
|
aeterni intellegantur. Fac imagines esse quibus pul-
|
107.1
|
sentur animi: species dumtaxat obicitur quaedam; num
|
|
etiam cur ea beata sit cur aeterna?
|
|