| Quae autem istae imagines vestrae aut unde? a De- | 1.107.4 |
| mocrito omnino haec licentia; sed et ille reprehensus a | 5 |
| multis est, nec vos exitum reperitis, totaque res vacil- | |
| lat et claudicat. nam quid est quod minus probari pos- | |
| sit, omnium in me incidere imagines, Homeri Archi- | |
| lochi Romuli Numae Pythagorae Platonis—nec ea | |
| forma qua illi fuerunt: quo modo illi ergo? et quorum | 10 |
| imagines: Orpheum poetam docet Aristoteles numquam | |
| fuisse, et hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuius- | |
| dam fuisse Cerconis; at Orpheus, id est imago eius ut | |
| vos vultis, in animum meum saepe incurrit. Quid quod | 108.1 |
| eiusdem hominis in meum aliae aliae in tuum; quid | |
| quod earum rerum quae numquam omnino fuerunt ne- | |
| que esse potuerunt, ut Scyllae ut Chimaerae; quid quod | |
| hominum locorum urbium earum quas numquam vidi- | 5 |
| mus; quid quod simul ac mihi collibitum est praesto | |
| est imago; quid quod etiam ad dormientem veniunt | |
| invocatae. tota res Vellei nugatoria est. Vos autem non | |
| modo oculis imagines sed etiam animis inculcatis: tan- | |
| ta est inpunitas garriendi. At quam licenter. "Fluen- | 109.1 |
| tium frequenter transitio fit visionum, ut e multis una | |
| videatur." Puderet me dicere non intellegere, si vos ipsi | |
| intellegeretis qui ista defenditis. quo modo enim pro- | |
| bas continenter imagines ferri, aut si continenter, quo | 5 |
| modo aeterne? "Innumerabilitas" inquit "suppeditat | |
| atomorum". Num eadem ergo ista faciet ut sint omnia | |
| sempiterna? Confugis ad aequilibritatem (sic enim | |
| ἰσονομίαν si placet appellemus) et ais, quoniam sit | |
| natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere. isto | 10 |
| modo, quoniam homines mortales sunt, sint aliqui in- | |
| mortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in | |
| aqua. "Et quia sunt quae interimant, sint quae con- | |
| servent." Sint sane, sed ea conservent quae sunt; deos | |
| istos esse non sentio. Omnis tamen ista rerum effigies | 110.1 |
| ex individuis quo modo corporibus oritur? quae etiam | |
| si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter | |
| se concursu fortasse possent, formare figurare colorare | |
| animare non possent. Nullo igitur modo inmortalem | 5 |
| deum efficitis. |