Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo
|
1.110.7
|
modo; virtus autem actuosa; et deus vester nihil agens;
|
|
expers virtutis igitur; ita ne beatus quidem. Quae ergo
|
111.1
|
vita? "Suppeditatio" inquis "bonorum nullo malorum
|
|
interventu". Quorum tandem bonorum? voluptatum
|
|
credo, nempe ad corpus pertinentium; nullam enim no-
|
|
vistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus
|
5
|
animi voluptatem. non arbitror te velle similem esse
|
|
Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epi-
|
|
curi vocum, quibus ille testatur se <ne> intellegere qui-
|
|
dem ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et
|
|
obscenis voluptatibus; quas quidem non erubescens
|
10
|
persequitur omnis nominatim. quem cibum igitur aut
|
112.1
|
quas potiones aut quas vocum aut florum varietates
|
|
aut quos tactus quos odores adhibebis ad deos, ut eos
|
|
perfundas voluptatibus? ac poetae quidem nectar am-
|
|
brosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Gany-
|
5
|
medem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid
|
|
facies? neque enim unde habeat ista deus tuus video
|
|
nec quo modo utatur. locupletior igitur hominum na-
|
|
tura ad beate vivendum est quam deorum, quod pluri-
|
|
bus generibus fruitur voluptatum. At has levioris du-
|
113.1
|
cis voluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc
|
|
verbum est) adhibetur sensibus. quo usque ludis? nam
|
|
etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicu-
|
|
reos mollis et delicatas voluptates. summa enim me-
|
5
|
moria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias is ipsis
|
|
verbis quibus erant scriptae. Metrodori vero, qui est
|
|
Epicuri collega sapientiae, multa inpudentiora recita-
|
|
bat; accusat enim Timocratem fratrem suum Metro-
|
|
dorus, quod dubitet omnia quae ad beatam vitam per-
|
10
|
tineant ventre metiri, neque id semel dicit sed saepius.
|
|
adnuere te video, nota enim tibi sunt; proferrem libros
|
|
si negares. Neque nunc reprehendo quod ad volupta-
|
|
tem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo
|
|
deos vestros esse voluptatis expertes, ita vestro iudicio
|
15
|
ne beatos quidem. "At dolore vacant." Satin est id ad
|
114.1
|
illam abundantem bonis vitam beatissimam? "Cogitat"
|
|
inquiunt "adsidue beatum esse se; habet enim nihil
|
|
aliud quod agitet in mente". Conprehende igitur animo
|
|
et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeter-
|
5
|
nitate nisi "mihi pulchre est" et "ego beatus sum" cogi-
|
|
tantem. Nec tamen video quo modo non vereatur iste
|
|
deus beatus ne intereat, cum sine ulla intermissione
|
|
pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna,
|
|
cumque ex ipso imagines semper afluant. Ita nec
|
10
|
beatus est vester deus nec aeternus.
|
|