| "At etiam de sanctitate de pietate adversus deos li- | 1.115.1 |
| bros scripsit Epicurus." At quo modo in his loquitur: | |
| ut <Ti.> Coruncanium aut P. Scaevolam pontifices ma- | |
| ximos te audire dicas, non eum qui sustulerit omnem | |
| funditus religionem nec manibus ut Xerses sed rationi- | 5 |
| bus deorum inmortalium templa et aras everterit. quid | |
| est enim cur deos ab hominibus colendos dicas, cum | |
| dei non modo homines non colant sed omnino nihil | |
| curent nihil agant? "At est eorum eximia quaedam prae- | 116.1 |
| stansque natura, ut ea debeat ipsa per se ad se colen- | |
| dam elicere sapientem." An quicquam eximium potest | |
| esse in ea natura, quae sua voluptate laetans nihil nec | |
| actura sit umquam neque agat neque egerit? Quae | 5 |
| porro pietas ei debetur a quo nihil acceperis, aut quid | |
| omnino cuius nullum meritum sit ei deberi potest? | |
| est enim pietas iustitia adversum deos; cum quibus | |
| quid potest nobis esse iuris, cum homini nulla cum deo | |
| sit communitas? Sanctitas autem est scientia colen- | 10 |
| dorum deorum; qui quam ob rem colendi sint non in- | |
| tellego nullo nec accepto ab his nec sperato bono. Quid | 117.1 |
| est autem quod deos veneremur propter admirationem | |
| eius naturae in qua egregium nihil videmus? | |
| Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est | |
| liberare, cum sustuleris omnem vim deorum. Nisi forte | 5 |
| Diagoram aut Theodorum, qui omnino deos esse nega- | |
| bant, censes superstitiosos esse potuisse; ego ne Pro- | |
| tagoram quidem, cui neutrum licuerit, nec esse deos | |
| nec non esse. horum enim sententiae omnium non modo | |
| superstitionem tollunt, in qua inest timor inanis deo- | 10 |
| rum, sed etiam religionem, quae deorum cultu pio con- | |
| tinetur. Quid i qui dixerunt totam de dis inmortalibus | 118.1 |
| opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus | |
| rei publicae causa, ut quos ratio non posset eos ad offi- | |
| cium religio duceret, nonne omnem religionem fundi- | |
| tus sustulerunt? Quid Prodicus Cius, qui ea quae | 5 |
| prodessent hominum vitae deorum in numero habita | |
| esse dixit, quam tandem religionem reliquit? Quid qui | 119.1 |
| aut fortis aut claros aut potentis viros tradunt post | |
| mortem ad deos pervenisse, eosque esse ipsos quos | |
| nos colere precari venerarique soleamus, nonne exper- | |
| tes sunt religionum omnium? quae ratio maxime trac- | 5 |
| tata ab Euhemero est, quem noster et interpretatus est | |
| et secutus praeter ceteros Ennius; ab Euhemero autem | |
| et mortes et sepulturae demonstrantur deorum; utrum | |
| igitur hic confirmasse videtur religionem an penitus | |
| totam sustulisse? Omitto Eleusinem sanctam illam et | 10 |
| augustam, "ubi initiantur gentes orarum ultimae", prae- | |
| tereo Samothraciam eaque quae Lemni "nocturno aditu | |
| occulta coluntur silvestribus saepibus densa"; quibus | |
| explicatis ad rationemque revocatis rerum magis na- | |
| tura cognoscitur quam deorum. | 15 |