| Mihi quidem etiam Democritus vir magnus in pri- | 1.120.1 |
| mis, cuius fontibus Epicurus hortulos suos inrigavit, | |
| nutare videtur in natura deorum. tum enim censet | |
| imagines divinitate praeditas inesse in universitate re- | |
| rum, tum principia mentis quae sunt in eodem universo | 5 |
| deos esse dicit, tum animantes imagines quae vel pro- | |
| desse nobis solent vel nocere, tum ingentes quasdam | |
| imagines tantasque ut universum mundum conplectan- | |
| tur extrinsecus. quae quidem omnia sunt patria Demo- | |
| criti quam Democrito digniora; quis enim istas ima- | 121.1 |
| gines conprehendere animo potest, quis admirari, quis | |
| aut cultu aut religione dignas iudicare? | |
| Epicurus vero ex animis hominum extraxit radicitus | |
| religionem, cum dis inmortalibus et opem et gratiam | 5 |
| sustulit. cum enim optimam et praestantissumam na- | |
| turam dei dicat esse, negat idem esse in deo gratiam: | |
| tollit id quod maxime proprium est optimae praestan- | |
| tissimaeque naturae. quid enim melius aut quid prae- | |
| stantius bonitate et beneficentia; qua cum carere deum | 10 |
| vultis, neminem deo nec deum nec hominem carum, ne- | |
| minem ab eo amari neminem diligi vultis: ita fit ut | |
| non modo homines a deis sed ipsi dei inter se ab aliis | |
| alii neglegantur. Quanto Stoici melius, qui a vobis re- | |
| prehenduntur: censent autem sapientes sapientibus | 15 |
| etiam ignotis esse amicos; nihil est enim virtute amabi- | |
| lius, quam qui adeptus erit ubicumque erit gentium a | |
| nobis diligetur. Vos autem quid mali datis, cum <in> | 122.1 |
| inbecillitate gratificationem et benivolentiam ponitis. | |
| ut enim omittam vim et naturam deorum, ne homines | |
| quidem censetis, nisi inbecilli essent, futuros beneficos | |
| et benignos fuisse? nulla est caritas naturalis inter bo- | 5 |
| nos? carum ipsum verbum est amoris, ex quo amicitiae | |
| nomen est ductum; quam si ad fructum nostrum refe- | |
| remus, non ad illius commoda quem diligemus, non | |
| erit ista amicitia sed mercatura quaedam utilitatum | |
| suarum. prata et arva et pecudum greges diliguntur | 10 |
| isto modo, quod fructus ex is capiuntur, hominum ca- | |
| ritas et amicitia gratuita est; quanto igitur magis deo- | |
| rum, qui nulla re egentes et inter se diligunt et homi- | |
| nibus consulunt. Quod ni ita sit, quid veneramur quid | |
| precamur deos, cur sacris pontifices cur auspiciis au- | 15 |
| gures praesunt, quid optamus a deis inmortalibus quid | |
| vovemus? "At etiam liber est Epicuri de sanctitate." | |
| Ludimur ab homine non tam faceto quam ad scribendi | 123.1 |
| licentiam libero. quae enim potest esse sanctitas si dii | |
| humana non curant, quae autem animans natura nihil | |
| curans? Verius est igitur nimirum illud quod fami- | |
| liaris omnium nostrum Posidonius disseruit in libro | 5 |
| quinto de natura deorum, nullos esse deos Epicuro vi- | |
| deri, quaeque is de deis inmortalibus dixerit invidiae | |
| detestandae gratia dixisse; neque enim tam desipiens | |
| fuisset ut homunculi similem deum fingeret, liniamen- | |
| tis dumtaxat extremis non habitu solido, membris ho- | 10 |
| minis praeditum omnibus usu membrorum ne minimo | |
| quidem, exilem quendam atque perlucidum, nihil cui- | |
| quam tribuentem nihil gratificantem, omnino nihil cu- | |
| rantem nihil agentem. quae natura primum nulla esse | |
| potest, idque videns Epicurus re tollit oratione relin- | 15 |
| quit deos; deinde si maxime talis est deus ut nulla gra- | 124.1 |
| tia nulla hominum caritate teneatur, valeat—quid enim | |
| dicam "propitius sit"; esse enim propitius potest nemini, | |
| quoniam ut dicitis omnis in inbecillitate est et gratia | |
| et caritas.' | 5 |