| LIBER SECUNDUS | |
| Quae cum Cotta dixisset, tum Velleius 'Ne ego' | 2.1.1 |
| inquit 'incautus, qui cum Academico et eodem rhetore | |
| congredi conatus sim. nam neque indisertum Acade- | |
| micum pertimuissem nec sine ista philosophia rheto- | |
| rem quamvis eloquentem; neque enim flumine contur- | 5 |
| bor inanium verborum nec subtilitate sententiarum si | |
| orationis est siccitas. tu autem Cotta utraque re va- | |
| luisti; corona tibi et iudices defuerunt. Sed ad ista | |
| alias, nunc Lucilium, si ipsi commodum est, audiamus.' | |
| Tum Balbus: 'Eundem equidem mallem audire Cot- | 2.1 |
| tam, dum qua eloquentia falsos deos sustulit eadem ve- | |
| ros inducat. est enim et philosophi et pontificis et Cot- | |
| tae de dis inmortalibus habere non errantem et vagam | |
| ut Academici sed ut nostri stabilem certamque senten- | 5 |
| tiam. nam contra Epicurum satis superque dictum est; | |
| sed aveo audire tu ipse Cotta quid sentias.' | |
| 'An' inquit 'oblitus es quid initio dixerim, facilius | |
| me, talibus praesertim de rebus, quid non sentirem | |
| quam quid sentirem posse dicere? quod si haberem ali- | 3.1 |
| quid quod liqueret, tamen te vicissim audire vellem, | |
| cum ipse tam multa dixissem.' | |
| Tum Balbus: 'Geram tibi morem et agam quam bre- | |
| vissume potero; etenim convictis Epicuri erroribus | 5 |
| longa de mea disputatione detracta oratio est. Omnino | |
| dividunt nostri totam istam de dis inmortalibus quaes- | |
| tionem in partis quattuor. primum docent esse deos, | |
| deinde quales sint, tum mundum ab his administrari, | |
| postremo consulere eos rebus humanis. nos autem hoc | 10 |
| sermone quae priora duo sunt sumamus; tertium et | |
| quartum, quia maiora sunt, puto esse in aliud tempus | |
| differenda.' |