| 'Minime vero' inquit Cotta; 'nam et otiosi sumus et | 2.3.14 |
| his de rebus agimus, quae sunt etiam negotiis antepo- | 15 |
| nenda.' | |
| Tum Lucilius 'Ne egere quidem videtur' inquit 'ora- | 4.1 |
| tione prima pars. Quid enim potest esse tam apertum | |
| tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestia- | |
| que contemplati sumus, quam esse aliquod numen | |
| praestantissimae mentis quo haec regantur? quod ni | 5 |
| ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius | |
| "aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes | |
| Iovem"—illum vero et Iovem et dominatorem rerum | |
| et omnia motu regentem et, ut idem Ennius, "patrem di- | |
| vumque hominumque" et praesentem ac praepotentem | 10 |
| deum? quod qui dubitet, haud sane intellego cur non | |
| idem sol sit an nullus sit dubitare possit; qui enim est | 5.1 |
| hoc illo evidentius? Quod nisi cognitum conprehen- | |
| sumque animis haberemus, non tam stabilis opinio per- | |
| maneret nec confirmaretur diuturnitate temporis nec | |
| una cum saeclis aetatibusque hominum inveterare po- | 5 |
| tuisset. etenim videmus ceteras opiniones fictas atque | |
| vanas diuturnitate extabuisse. quis enim hippocentau- | |
| rum fuisse aut Chimaeram putat, quaeve anus tam | |
| excors inveniri potest quae illa quae quondam crede- | |
| bantur apud inferos portenta extimescat? opinionis | 10 |
| enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat. | |
| Itaque et in nostro populo et in ceteris deorum cultus | |
| religionumque sanctitates existunt in dies maiores at- | |
| que meliores; idque evenit non temere nec casu, sed | 6.1 |
| quod et praesentes saepe di vim suam declarant, ut | |
| et apud Regillum bello Latinorum, cum A. Postumius | |
| dictator cum Octavio Mamillio Tusculano proelio di- | |
| micaret, in nostra acie Castor et Pollux ex equis pug- | 5 |
| nare visi sunt, et recentiore memoria idem Tynda- | |
| ridae Persem victum nuntiaverunt. P. enim Vatinius | |
| avus huius adulescentis, cum e praefectura Reatina Ro- | |
| mam venienti noctu duo iuvenes cum equis albis dixis- | |
| sent regem Persem illo die captum, <cum> senatui nun- | 10 |
| tiavisset, primo quasi temere de re publica locutus in | |
| carcerem coniectus est, post a Paulo litteris allatis cum | |
| idem dies constitisset, et agro a senatu et vacatione do- | |
| natus est. atque etiam cum ad fluvium Sagram Cro- | |
| toniatas Locri maximo proelio devicissent, eo ipso die | 15 |
| auditam esse eam pugnam ludis Olympiae memoriae | |
| proditum est. saepe Faunorum voces exauditae, saepe | |
| visae formae deorum quemvis aut non hebetem aut | |
| impium deos praesentes esse confiteri coegerunt. |