Praedictiones vero et praesensiones rerum futurarum
|
2.7.1
|
quid aliud declarant nisi hominibus ea quae sint ostendi
|
|
monstrari portendi praedici, ex quo illa ostenta mons-
|
|
tra portenta prodigia dicuntur. Quod si ea ficta cre-
|
|
dimus licentia fabularum, Mopsum Tiresiam Amphia-
|
5
|
raum Calchantem Helenum (quos tamen augures ne
|
|
ipsae quidem fabulae adscivissent, si res omnino re-
|
|
pudiarent), ne domesticis quidem exemplis docti numen
|
|
deorum conprobabimus? Nihil nos P. Clodi bello Pu-
|
|
nico primo temeritas movebit, qui etiam per iocum
|
10
|
deos inridens, cum cavea liberati pulli non pascerentur,
|
|
mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse
|
|
nollent? qui risus classe devicta multas ipsi lacrimas,
|
|
magnam populo Romano cladem attulit. quid collega
|
|
eius <L.> Iunius eodem bello nonne tempestate classem
|
15
|
amisit, cum auspiciis non paruisset? itaque Clodius
|
|
a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse con-
|
|
scivit. C. Flaminium Coelius religione neglecta cecidisse
|
8.1
|
apud Transumenum scribit cum magno rei publicae
|
|
vulnere. quorum exitio intellegi potest eorum imperiis
|
|
rem publicam amplificatam qui religionibus paruis-
|
|
sent. et si conferre volumus nostra cum externis, ce-
|
5
|
teris rebus aut pares aut etiam inferiores reperiemur,
|
|
religione id est cultu deorum multo superiores. An
|
9.1
|
Atti Navi lituus ille, quo ad investigandum suem re-
|
|
giones vineae terminavit, contemnendus est? crede-
|
|
rem, nisi eius augurio rex Hostilius maxima bella ges-
|
|
sisset. Sed neglegentia nobilitatis augurii disciplina
|
5
|
omissa veritas auspiciorum spreta est, species tantum
|
|
retenta; itaque maximae rei publicae partes, in is bella
|
|
quibus rei publicae salus continetur, nullis auspiciis
|
|
administrantur, nulla peremnia servantur, nulla ex acu-
|
|
minibus, nulli viri vocantur ex quo in procinctu testa-
|
10
|
menta perierunt; tum enim bella gerere nostri duces
|
|
incipiunt, cum auspicia posuerunt. at vero apud ma-
|
10.1
|
iores tanta religionis vis fuit, ut quidam imperatores
|
|
etiam se ipsos dis inmortalibus capite velato verbis
|
|
certis pro re publica devoverent. Multa ex Sibyllinis
|
|
vaticinationibus, multa ex haruspicum responsis com-
|
5
|
memorare possum quibus ea confirmentur quae dubia
|
|
nemini debent esse. Atqui et nostrorum augurum et
|
|
Etruscorum haruspicum disciplinam P. Scipione C. Fi-
|
|
gulo consulibus res ipsa probavit. quos cum Ti. Grac-
|
|
chus consul iterum crearet, primus rogator, ut eos rettu-
|
10
|
lit, ibidem est repente mortuus. Gracchus cum comitia
|
|
nihilo minus peregisset remque illam in religionem po-
|
|
pulo venisse sentiret, ad senatum rettulit. senatus quos
|
|
ad soleret referendum censuit. haruspices introducti
|
|
responderunt non fuisse iustum comitiorum rogatorem.
|
15
|
tum Gracchus, ut e patre audiebam, incensus ira: "itane
|
11.1
|
vero, ego non iustus, qui et consul rogavi et augur et
|
|
auspicato? an vos Tusci ac barbari auspiciorum populi
|
|
Romani ius tenetis et interpretes esse comitiorum po-
|
|
testis?" itaque tum illos exire iussit. post autem e pro-
|
5
|
vincia litteras ad collegium misit, se cum legeret libros
|
|
recordatum esse vitio sibi tabernaculum captum fuisse
|
|
hortos Scipionis, quod, cum pomerium postea intrasset
|
|
habendi senatus causa, in redeundo cum idem pome-
|
|
rium transiret auspicari esset oblitus; itaque vitio
|
10
|
creatos consules esse. augures rem ad senatum; sena-
|
|
tus ut abdicarent consules; abdicaverunt. quae quaeri-
|
|
mus exempla maiora: vir sapientissimus atque haud
|
|
sciam an omnium praestantissimus peccatum suum,
|
|
quod celari posset, confiteri maluit quam haerere in re
|
15
|
publica religionem, consules summum imperium statim
|
|
deponere quam id tenere punctum temporis contra re-
|
|
ligionem. magna augurum auctoritas; quid haruspicum
|
12.1
|
ars nonne divina? Haec <et> innumerabilia ex eodem
|
|
genere qui videat nonne cogatur confiteri deos esse?
|
|
quorum enim interpretes sunt, eos ipsos esse certe ne-
|
|
cesse est; deorum autem interpretes sunt; deos igitur
|
5
|
esse fateamur. At fortasse non omnia eveniunt quae
|
|
praedicta sunt. ne aegri quidem quia non omnes con-
|
|
valescunt idcirco ars nulla medicina est. signa osten-
|
|
duntur a dis rerum futurarum; in his si qui erraverunt,
|
|
non deorum natura sed hominum coniectura peccavit.
|
10
|