| Itaque inter omnis omnium gentium summa constat; | 2.12.11 |
| omnibus enim innatum est et in animo quasi insculptum | |
| esse deos. quales sint varium est, esse nemo negat. | 13.1 |
| Cleanthes quidem noster quattuor de causis dixit in | |
| animis hominum informatas deorum esse notiones. pri- | |
| mam posuit eam de qua modo dixi, quae orta esset ex | |
| praesensione rerum futurarum; alteram quam ceperi- | 5 |
| mus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur | |
| caeli temperatione fecunditate terrarum aliarumque | |
| commoditatum complurium copia; tertiam quae terre- | 14.1 |
| ret animos fulminibus tempestatibus nimbis nivibus | |
| grandinibus vastitate pestilentia terrae motibus et | |
| saepe fremitibus lapideisque imbribus et guttis im- | |
| brium quasi cruentis, tum labibus aut repentinis terra- | 5 |
| rum hiatibus tum praeter naturam hominum pecudum- | |
| que portentis, tum facibus visis caelestibus tum stellis | |
| is quas Graeci κομήτας nostri cincinnatas vocant, quae | |
| nuper bello Octaviano magnarum fuerunt calamitatum | |
| praenuntiae, tum sole geminato, quod ut e patre audivi | 10 |
| Tuditano et Aquilio consulibus evenerat, quo quidem | |
| anno P. Africanus sol alter extinctus est, quibus ex- | |
| territi homines vim quandam esse caelestem et divi- | |
| nam suspicati sunt; quartam causam esse eamque vel | 15.1 |
| maximam aequabilitatem motus <constantissimamque> | |
| conversionem caeli, solis lunae siderumque omnium | |
| distinctionem utilitatem pulchritudinem ordinem, qua- | |
| rum rerum aspectus ipse satis indicaret non esse ea | 5 |
| fortuita: ut, si quis in domum aliquam aut in gymna- | |
| sium aut in forum venerit, cum videat omnium rerum | |
| rationem modum disciplinam, non possit ea sine causa | |
| fieri iudicare, sed esse aliquem intellegat qui praesit et | |
| cui pareatur, multo magis in tantis motionibus tantis- | 10 |
| que vicissitudinibus, tam multarum rerum atque tan- | |
| tarum ordinibus, in quibus nihil umquam inmensa et | |
| infinita vetustas mentita sit, statuat necesse est ab ali- | |
| qua mente tantos naturae motus gubernari. Chrysippus | 16.1 |
| quidem, quamquam est acerrimo ingenio, tamen ea | |
| dicit ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse reppe- | |
| risse videatur. "Si enim" inquit "est aliquid in rerum na- | |
| tura quod hominis mens quod ratio quod vis quod po- | 5 |
| testas humana efficere non possit, est certe id quod illud | |
| efficit homine melius; atqui res caelestes omnesque eae | |
| quarum est ordo sempiternus ab homine confici non | |
| possunt; est igitur id quo illa conficiuntur homine me- | |
| lius. id autem quid potius dixeris quam deum? Etenim | 10 |
| si di non sunt, quid esse potest in rerum natura homine | |
| melius; in eo enim solo est ratio, qua nihil potest esse | |
| praestantius; esse autem hominem qui nihil in omni | |
| mundo melius esse quam se putet desipientis adrogan- | |
| tiae est; ergo est aliquid melius. est igitur profecto | 15 |
| deus." An vero, si domum magnam pulchramque vi- | 17.1 |
| deris, non possis adduci ut, etiam si dominum non vi- | |
| deas, muribus illam et mustelis aedificatam putes—: | |
| tantum ergo ornatum mundi, tantam varietatem pul- | |
| chritudinemque rerum caelestium, tantam vim et mag- | 5 |
| nitudinem maris atque terrarum si tuum ac non de- | |
| orum inmortalium domicilium putes, nonne plane de- | |
| sipere videare? An ne hoc quidem intellegimus, omnia | |
| supera esse meliora, terram autem esse infimam, quam | |
| crassissimus circumfundat aer: ut ob eam ipsam cau- | 10 |
| sam, quod etiam quibusdam regionibus atque urbibus | |
| contingere videmus, hebetiora ut sint hominum ingenia | |
| propter caeli pleniorem naturam, hoc idem generi hu- | |
| mano evenerit, quod in terra hoc est in crassissima re- | |
| gione mundi conlocati sint. Et tamen ex ipsa hominum | 18.1 |
| sollertia esse aliquam mentem et eam quidem acrio- | |
| rem et divinam existimare debemus. unde enim hanc | |
| homo "arripuit", ut ait apud Xenophontem Socrates. | |
| quin et umorem et calorem, qui est fusus in corpore, | 5 |
| et terrenam ipsam viscerum soliditatem, animum de- | |
| nique illum spirabilem si quis quaerat unde habeamus, | |
| apparet; quorum aliud a terra sumpsimus aliud ab | |
| umore aliud ab igni aliud ab aere eo quem spiritum | |
| dicimus. illud autem quod vincit haec omnia, rationem | 10 |
| dico et, si placet pluribus verbis, mentem consilium | |
| cogitationem prudentiam, ubi invenimus unde sustuli- | |
| mus? An cetera mundus habebit omnia, hoc unum | |
| quod plurimi est non habebit? atqui certe nihil omnium | |
| rerum melius est mundo nihil praestabilius nihil pul- | 15 |
| chrius, nec solum nihil est sed ne cogitari quidem quic- | |
| quam melius potest. et si ratione et sapientia nihil est | |
| melius, necesse est haec inesse in eo quod optimum | |
| esse concedimus. Quid vero tanta rerum consentiens | 19.1 |
| conspirans, continuata cognatio quem non coget ea quae | |
| dicuntur a me conprobare? possetne uno tempore flo- | |
| rere, dein vicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se | |
| inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis bru- | 5 |
| misque cognosci, aut aestus maritimi fretorumque an- | |
| gustiae ortu aut obitu lunae commoveri, aut una totius | |
| caeli conversione cursus astrorum dispares conservari? | |
| haec ita fieri omnibus inter se concinentibus mundi | |
| partibus profecto non possent, nisi ea uno divino et | 10 |
| continuato spiritu continerentur. |