| Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut | 2.20.1 |
| mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academi- | |
| corum calumniam; cum autem, ut Zeno solebat, brevius | |
| angustiusque concluduntur, tum apertiora sunt ad re- | |
| prendendum. nam ut profluens amnis aut vix aut nullo | 5 |
| modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic ora- | |
| tionis flumine reprensoris convicia diluuntur, angustia | |
| autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur. | |
| Haec enim quae dilatantur a nobis Zeno sic premebat: | |
| "Quod ratione utitur id melius est quam id quod ra- | 21.1 |
| tione non utitur; nihil autem mundo melius; ratione | |
| igitur mundus utitur". similiter effici potest sapientem | |
| esse mundum, similiter beatum, similiter aeternum; | |
| omnia enim haec meliora sunt quam ea quae sunt his | 5 |
| carentia, nec mundo quicquam melius. ex quo efficie- | |
| tur esse mundum deum. Idemque hoc modo: "Nullius | 22.1 |
| sensu carentis pars aliqua potest esse sentiens; mundi | |
| autem partes sentientes sunt; non igitur caret sensu | |
| mundus". Pergit idem et urguet angustius: "Nihil" in- | |
| quit "quod animi quodque rationis est expers, id ge- | 5 |
| nerare ex se potest animantem compotemque rationis; | |
| mundus autem generat animantis compotesque ra- | |
| tionis; animans est igitur mundus composque ra- | |
| tionis". Idemque similitudine, ut saepe solet, rationem | |
| conclusit hoc modo: "Si ex oliva modulate canentes | 10 |
| tibiae nascerentur, num dubitares quin inesset in oliva | |
| tibicini quaedam scientia? quid si platani fidiculas fer- | |
| rent numerose sonantes: idem scilicet censeres in pla- | |
| tanis inesse musicam. cur igitur mundus non animans | |
| sapiensque iudicetur, cum ex se procreet animantis | 15 |
| atque sapientis?" |