| Sed quoniam coepi secus agere atque initio dixeram | 2.23.1 |
| (negaram enim hanc primam partem egere oratione, | |
| quod esset omnibus perspicuum deos esse), tamen id | |
| ipsum rationibus physicis id est naturalibus confirmari | |
| volo. Sic enim res se habet, ut omnia quae alantur et | 5 |
| quae crescant contineant in se vim caloris, sine qua ne- | |
| que ali possent nec crescere. nam omne quod est cali- | |
| dum et igneum cietur et agitur motu suo; quod au- | |
| tem alitur et crescit motu quodam utitur certo et aequa- | |
| bili; qui quam diu remanet in nobis tam diu sensus | 10 |
| et vita remanet, refrigerato autem et extincto calore | |
| occidimus ipsi et extinguimur. Quod quidem Clean- | 24.1 |
| thes his etiam argumentis docet, quanta vis insit ca- | |
| loris in omni corpore: negat enim esse ullum cibum | |
| tam gravem quin is nocte et die concoquatur; cuius | |
| etiam in reliquiis inest calor iis quas natura respuerit. | 5 |
| iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi | |
| quodam igneo motu, animadversumque saepe est cum | |
| cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret | |
| ut imitaretur igneam celeritatem. Omne igitur quod | |
| vivit, sive animal sive terra editum, id vivit propter | 10 |
| inclusum in eo calorem. ex quo intellegi debet eam ca- | |
| loris naturam vim habere in se vitalem per omnem | |
| mundum pertinentem. | |
| Atque id facilius cernemus toto genere hoc igneo | 25.1 |
| quod tranat omnia subtilius explicato. Omnes igitur | |
| partes mundi (tangam autem maximas) calore fultae | |
| sustinentur. Quod primum in terrena natura perspici | |
| potest. nam et lapidum conflictu atque tritu elici | 5 |
| ignem videmus et recenti fossione terram fumare ca- | |
| lentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam | |
| trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod | |
| magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque | |
| hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum | 10 |
| in terris contineat artius. longa est oratio multaeque | 26.1 |
| rationes, quibus doceri possit omnia quae terra conci- | |
| piat semina quaeque ipsa ex se generata stirpibus in- | |
| fixa contineat ea temperatione caloris et oriri et auges- | |
| cere. Atque aquae etiam admixtum esse calorem | 5 |
| primum ipse liquor aquae declarat et fusio, quae ne- | |
| que conglaciaret frigoribus neque nive pruinaque con- | |
| cresceret, nisi eadem se admixto calore liquefacta et | |
| dilapsa diffunderet; itaque et aquilonibus reliquisque | |
| frigoribus adiectis durescit umor, et idem vicissim mol- | 10 |
| litur tepefactus et tabescit calore. atque etiam maria | |
| agitata ventis ita tepescunt ut intellegi facile possit in | |
| tantis illis umoribus esse inclusum calorem; nec enim | |
| ille externus et adventicius habendus est tepor, sed ex | |
| intumis maris partibus agitatione excitatus, quod nos- | 15 |
| tris quoque corporibus contingit cum motu atque exer- | |
| citatione recalescunt. Ipse vero aer, qui natura est | |
| maxime frigidus, minime est expers caloris; ille vero | 27.1 |
| et multo quidem calore admixtus est: ipse enim oritur | |
| ex respiratione aquarum; earum enim quasi vapor | |
| quidam aer habendus est, is autem existit motu eius | |
| caloris qui aquis continetur, quam similitudinem cer- | 5 |
| nere possumus in his aquis quae effervescunt subiectis | |
| ignibus. Iam vero reliqua quarta pars mundi: ea et | |
| ipsa tota natura fervida est et ceteris naturis omnibus | |
| salutarem inpertit et vitalem calorem. Ex quo conclu- | 28.1 |
| ditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore, | |
| mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta | |
| diuturnitate servari, eoque magis quod intellegi debet | |
| calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse na- | 5 |
| tura, ut in eo insit procreandi vis et causa gignendi, | |
| a quo et animantia omnia et ea quorum stirpes terra | |
| continentur et nasci sit necesse et augescere. |