Natura est igitur quae contineat mundum omnem 2.29.1
eumque tueatur, et ea quidem non sine sensu atque
ratione. Omnem enim naturam necesse est, quae non
solitaria sit neque simplex sed cum alio iuncta atque
conexa, habere aliquem in se principatum, ut in ho- 5
mine mentem, in belua quiddam simile mentis unde
oriantur rerum adpetitus; in arborum autem et earum
rerum quae gignuntur e terra radicibus inesse prin-
cipatus putatur. principatum autem id dico quod Grae-
ci ἡγεμονικὸν vocant, quo nihil in quoque genere 10
nec potest nec debet esse praestantius. ita necesse est
illud etiam in quo sit totius naturae principatus esse
omnium optumum omniumque rerum potestate domi-
natuque dignissimum. videmus autem in partibus mundi 30.1
(nihil est enim in omni mundo quod non pars universi
sit) inesse sensum atque rationem. in ea parte igitur,
in qua mundi inest principatus, haec inesse necessest,
et acriora quidem atque maiora. quocirca sapientem 5
esse mundum necesse est, naturamque eam quae res
omnes conplexa teneat perfectione rationis excellere,
eoque deum esse mundum omnemque vim mundi na-
tura divina contineri.
  Atque etiam mundi ille fervor purior perlucidior 10
mobiliorque multo ob easque causas aptior ad sensus
commovendos quam hic noster calor, quo haec quae
nota nobis sunt retinentur et vigent. absurdum igitur 31.1
est dicere, cum homines bestiaeque hoc calore tenean-
tur et propterea moveantur ac sentiant, mundum esse
sine sensu, qui integro et libero et puro eodemque acer-
rimo et mobilissimo ardore teneatur, praesertim cum 5
is ardor qui est mundi non agitatus ab alio neque
externo pulsu sed per se ipse ac sua sponte moveatur;
nam quid potest esse mundo valentius, quod pellat
atque moveat calorem eum quo ille teneatur. Audia- 32.1
mus enim Platonem quasi quendam deum philoso-
phorum; cui duo placet esse motus, unum suum alte-
rum externum, esse autem divinius quod ipsum ex se
sua sponte moveatur quam quod pulsu agitetur alieno. 5
hunc autem motum in solis animis esse ponit, ab is-
que principium motus esse ductum putat. quapropter
quoniam ex mundi ardore motus omnis oritur, is autem
ardor non alieno inpulsu sed sua sponte movetur,
animus sit necesse est; ex quo efficitur animantem esse 10
mundum.