| Atque ex hoc quoque intellegi poterit in eo inesse | 2.32.12 |
| intellegentiam, quod certe est mundus melior quam | |
| ulla natura. ut enim nulla pars est corporis nostri | |
| quae non minoris sit quam nosmet ipsi sumus, sic | 15 |
| mundum universum pluris esse necesse est quam par- | |
| tem aliquam universi. quod si ita est, sapiens sit mun- | |
| dus necesse est. nam ni ita esset, hominem qui esset | |
| mundi pars, quoniam rationis esset particeps, pluris | |
| esse quam mundum omnem oporteret. | 20 |
| Atque etiam si a primis incohatisque naturis ad | 33.1 |
| ultimas perfectasque volumus procedere, ad deorum | |
| naturam perveniamus necesse est. Prima enim ani- | |
| madvertimus a natura sustineri ea quae gignantur e | |
| terra, quibus natura nihil tribuit amplius quam ut ea | 5 |
| alendo atque augendo tueretur. bestiis autem sensum | 34.1 |
| et motum dedit et cum quodam adpetitu accessum ad | |
| res salutares a pestiferis recessum. hoc homini am- | |
| plius, quod addidit rationem, qua regerentur animi | |
| adpetitus, qui tum remitterentur tum continerentur. | 5 |
| quartus autem est gradus et altissimus eorum qui na- | |
| tura boni sapientesque gignuntur, quibus a principio | |
| innascitur ratio recta constansque, quae supra ho- | |
| minem putanda est deoque tribuenda id est mundo, | |
| in quo necesse est perfectam illam atque absolutam in- | 10 |
| esse rationem. Neque enim dici potest in ulla rerum | 35.1 |
| institutione non esse aliquid extremum atque perfec- | |
| tum. ut enim in vite ut in pecude, nisi quae vis obstitit, | |
| videmus naturam suo quodam itinere ad ultimum per- | |
| venire, atque ut pictura et fabrica ceteraeque artes ha- | 5 |
| bent quendam absoluti operis effectum, sic in omni | |
| natura ac multo etiam magis necesse est absolvi ali- | |
| quid ac perfici. etenim ceteris naturis multa externa | |
| quo minus perficiantur possunt obsistere, universam | |
| autem naturam nulla res potest impedire propterea | 10 |
| quod omnis naturas ipsa cohibet et continet. Quo- | |
| circa necesse est esse quartum illum et altissimum gra- | |
| dum quo nulla vis possit accedere. is autem est gradus | 36.1 |
| in quo rerum omnium natura ponitur; quae quoniam | |
| talis est ut et praesit omnibus et eam nulla res possit | |
| inpedire, necesse est intellegentem esse mundum et | |
| quidem etiam sapientem. | 5 |