| Quid autem est inscitius quam eam naturam quae | 2.36.6 |
| omnis res sit conplexa non optumam dici, aut, cum sit | |
| optuma, non primum animantem esse, deinde rationis | |
| et consilii compotem, postremo sapientem. qui enim | |
| potest aliter esse optima? neque enim si stirpium simi- | 10 |
| lis sit aut etiam bestiarum, optuma putanda sit potius | |
| quam deterruma. Nec vero, si rationis particeps sit nec | |
| sit tamen a principio sapiens, non sit deterior mundi | |
| potius quam humana condicio. homo enim sapiens fieri | |
| potest, mundus autem, si in aeterno praeteriti temporis | 15 |
| spatio fuit insipiens, numquam profecto sapientiam | |
| consequetur; ita erit homine deterior. quod quoniam | |
| absurdum est, et sapiens a principio mundus et deus | |
| habendus est. | |
| Neque enim est quicquam aliud praeter mundum | 37.1 |
| quoi nihil absit quodque undique aptum atque perfec- | |
| tum expletumque sit omnibus suis numeris et partibus. | |
| Scite enim Chrysippus, ut clipei causa involucrum va- | |
| ginam autem gladii, sic praeter mundum cetera omnia | 5 |
| aliorum causa esse generata, ut eas fruges atque fruc- | |
| tus quos terra gignit animantium causa, animantes | |
| autem hominum, ut ecum vehendi causa arandi bovem | |
| venandi et custodiendi canem; ipse autem homo ortus | |
| est ad mundum contemplandum et imitandum—nullo | 10 |
| modo perfectus sed est quaedam particula perfecti. sed | 38.1 |
| mundus quoniam omnia conplexus est neque est quic- | |
| quam quod non insit in eo, perfectus undique est; qui | |
| igitur potest ei desse id quod est optimum? nihil autem | |
| est mente et ratione melius; ergo haec mundo deesse | 5 |
| non possunt. Bene igitur idem Chrysippus, qui simi- | |
| litudines adiungens omnia in perfectis et maturis do- | |
| cet esse meliora, ut in equo quam in eculeo in cane | |
| quam in catulo in viro quam in puero; item quod in | |
| omni mundo optimum sit id in perfecto aliquo atque | 10 |
| absoluto esse debere; est autem nihil mundo perfectius | 39.1 |
| nihil virtute melius; igitur mundi est propria virtus. | |
| Nec vero hominis natura perfecta est, et efficitur tamen | |
| in homine virtus; quanto igitur in mundo facilius; est | |
| ergo in eo virtus. sapiens est igitur et propterea deus. | 5 |